Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAMETANENSIS*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS CAMETANENSIS

 

Sinentibus rerum adiunctis et condicionibus, Sancta Sedes fovet emolumentum catholicarum per orbem communitatum. Cum ergo praelatura territorialis Cametanensis per divinam gratiam recentioribus his temporibus numero christifidelium operibusque religiosis ac civilibus haud parum incrementum ceperit, Venerabilis Frater Iesus Maria Cizaurre Berdonces, O.A.R., Episcopus Praelatus eiusdem dicionis, audita Conferentia Nationali Episcoporum Brasiliensium, nuper postulavit ab Apostolica Sede ut Ecclesia haec praelaticia ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur. Quamobrem Nos, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Ioannis d’Aniello, Archiepiscopi titulo Paestumensis et in Brasilia Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, huiusmodi inceptum, animarum saluti profuturum, excipiendum iudicavimus. Idcirco de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis praelaturam territorialem Cametanensem evehimus ad gradum dioecesis, eodem servato nomine ac territorio.

Huius novae dioecesis sedem in urbe statuimus in qua hucusque praelaturae sedes exstitit eiusque templum ad gradum dignitatemque ecclesiae Cathedralis evehimus, congruis iuribus et privilegiis concessis. Novam dioecesanam communitatem suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Belemensis de Pará eiusque Episcopum pro tempore subdimus metropolitico iuri Archiepiscopi illius Ecclesiae Metropolitanae. Cetera ad normam iuris canonici expediantur.

Novae dioecesis Cametanensis Ordinarius et Pastor confirmatur, peritus in eius populo regendo, Venerabilis Frater Iesus Maria Cizaurre Berdonces, O.A.R., hactenus Episcopus Praelatus eiusdem dicionis.

Ad haec omnia perficienda destinamus Venerabilem Fratrem Ioannem d’Aniello, Archiepiscopum titulo Paestumensem et in Brasilia Apostolicum Nuntium, omnes necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo dicitur quemlibet ministrum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere iniuncto ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet minime obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Februarii, anno Domini bis millesimo tertio decimo, Pontificatus Nostri octavo.

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 3, p. 248-249.

© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana