Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GAMBOMENSIS*

DETRACTO A DIOECESI OUANDOËNSI DISTRICTU
CIVILI VULGO « PLATEAUX » NOVA DIOECESIS IN CONGO CONSTITUITUR, GAMBOMENSIS APPELLANDA

 

Petrini muneris inter gravissima officia, quae Deo iubente suscepimus gerenda, maximi momenti esse arbitramur Ecclesiarum statum aptius disponere atque ordinare: Nos enim non latet hac ratione animarum salutem uberiore fructu comparari reique catholicae magna incrementa in toto terrarum orbe afferri. Qua de re, cum expostulatum sit ab Apostolica Sede, ut dioecesis Ouandoënsis dismembrato territorio nova dioecesis conderetur, Nos, audito Venerabili Fratre Ioanne Romaeo Pawłowski, in ea Natione Nuntio Apostolico atque Archiepiscopo titulo Seinensi, item de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Apostolica auctoritate Nostra haec decernimus. A dioecesi Ouandoënsi detrahimus hoc territorium, prout in praesens lege civili circumscribitur, districtus civilis vulgo nuncupati « Plateaux », e quo novam dioecesim constituimus, quae Gambomensis appellabitur a nomine urbis Gamboma. In hac vero urbe Episcopus sedem collocabit in exstanti ibi paroeciali templo, Deo in honorem « Sancti Pii X, Papae » dicato, cui omnia tum iura tum privilegia concedimus templi Cathedralis. Novam Ecclesiam Sedi Metropolitanae subicimus Brazzapolitanae tamquam suffraganeam, cuius Praesuli, pro tempore metropolitico iuri Archiepiscopo, Episcopus Gambomensis obnoxius erit. Cetera autem omnia secundum praescripta iuris canonici temperentur. Volumus vero ut haec iussa Nostra exsequenda curet Venerabilis Frater Ioannes Romaeus Pawłowski, quem diximus, vel qui eo tempore, quo haec decreta ad rem adducentur, Apostolicae in Congo Nuntiaturae praeerit. Qui autem negotium perfecerit, exactae rei documenta, rite subscripta, cum primum fas erit, ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittet. Contrariis quibusvis causis neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Februarii, Cathedrae S. Petri Apostoli in festivitate, anno Domini bis millesimo tertio decimo, Pontificatus Nostri octavo.

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 3, p. 250-251.

© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana