Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO FELICI A NICOSIA
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

 

« Ad Dei sit amorem ».

Verba haec, quae Beatus Felix a Nicosia saepenumero iterabat, ostendunt quam fervidus certusque fuerit eius in Deum amor, qui hominibus in Christo revelatur. Evangelii sic ac Francisci Assisiensis praecepta persequens, qui fratres cohortabatur ut Domini solummodo tenerent voluntatem Eidemque uni placerent, totum se Deo devovit.

Humilis hic frater Capuccinus, Siculae terrae filius, Nicosiae die V mensis Novembris anno MDCCXV ab egena religiosaque familia natus est. Litteris operam dare non potuit ideoque ad sutoriam artem adipiscendam est missus. Puer Confraternitati Capuccinunculorum nomen dedit. Assidue Missae celebrationi itemque catecheticae doctrinae interesse solebat.

Cum se ad consecratam vitam vocari sentiret, postulavit ut Ordinem Fratrum Minorum Capuccinorum laicus ingredi posset; sed primo id negatum est, quod anno tantum mdccxliii fieri potuit atque ad claustrum Mistrettae novitiatus causa missus est. Hoc iam tempore prompta oboedientia, continentiae spiritu, angelico candore eminuit. Die X mensis Octobris anno MDCCXLIV vota nuncupavit et deinde ad Nicosiae claustrum missus est, ut mendicantis officium exerceret. Studiose suum munus egit, benefactoribus ex corde gratias referens atque iis ignoscens, qui eum aspere tractabant.

Complura dedit ei dona Dominus, scilicet prophetiam cordiumque scrutationem, quae grato humilique animo ipse recepit. Eius praeterea intercessioni multa prodigia sunt adscripta. Probatis suis moribus fratres et quotquot mendicans conveniebat aedificavit, ita ut complures homines cuiusque ordinis ad eum auxilium solaciumque petituri concurrerent. Cunctis expetitum auxilium praebebat, quos etiam in Domini semitis dirigebat. Spiritali gaudio omnes christianas religiosasque virtutes exercuit atque ad sanctitatem iter constanter tenuit, universa amore fidelitateque complens cotidiana officia.

In Deum ac revelatas veritates firmiter credidit. Ut suam fidem aleret assidue orabat, Sacrae Scripturae loca adipisci studebat aliorumque spiritalium librorum, qui in claustro legebantur, necnon attente conciones audiebat.

Sacram Eucharistiam, Beatam Virginem Mariam, Christi Passionem coluit, quam saepe meditabatur. Christi propter amorem peccata, etiam minus gravia, abhorrebat; morituros est solatus, ut divinae misericordiae confiderent; infirmis animum addidit. Erga fratres caritatem exercuit, in illos quoque qui eum propter ipsius mores illudebant.

Sapiens fuit et in spiritali moderamine prudens erga eos qui eius consilium postulabant; contumelias doloresque sustinuit, parcus cibo quieteque fuit et is per multas paenitentias sensus cohibuit. Spectabiliter evangelica consilia servavit. Licet complures eum mirarentur, de se humiliter ipse sentiebat atque laudari nolebat.

Acerbo correptus morbo, quem perquam patienter tulit, spe laetitiaque mortem exspectavit, Christum conventurus, quod die XXXI mensis Maii anno MDCCLXXXVII contigit.

Latam propter eius sanctitatis famam mense Iulio anno MDCCCXXVIII beatificationis canonizationisque Causa incohata est. His rite perfectis iure statutis, Decessor Noster Leo XIII, die XII mensis Februarii anno MDCCCLXXXVIII in Beatorum numerum eum rettulit. Die vero XIX mensis Aprilis anno MMIV coram venerato Decessore Nostro Ioanne Paulo II decretum super miraculo prodiit. Patribus Cardinalibus Episcopisque faventibus, in Consistorio die XXIV superioris mensis Februarii coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus Romae die XXIII mensis Octobris huius anni celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iosephum Bilczewski, Caietanum Catanoso, Sigismundum Gorazdowski, Albertum Hurtado Cruchaga et Felicem a Nicosia Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die tertio et vicesimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 6, pp. 425-427

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana