Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS ROSAE VENERINI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

 

« Me in Divina Voluntate tam defixam esse animadverto, ut nihil refert vivam moriarne, volo tantum quod Ille vult atque quod Illi placet solummodo volo, nihil aliud ».

His quidem verbis Beata Rosa Venerini se paratam esse fatebatur ad omnia deserenda, Dei voluntatem completura. Huic voluntati oboediens sua apostolica pro mulieribus incepta suscepit, quas humane christianeque promovendas prophetico spiritu summoque studio curavit.

Fidelis haec Christi discipula Viterbii die IX mensis Februarii anno MDCLVI ex divitibus parentibus orta est, cui Rosae nomen est inditum, propter Viterbiensem Patronam. Puella iam precatione trahebatur necnon caritatis operibus et paenitentia.

Cum se totam Domino vellet devovere, anno MDCLXXVI Monasterium Viterbii est ingressa Dominicanum Sanctae Catharinae, ubi tantummodo paucos menses mansit. Patre mortuo, matrem ceterosque familiares curare contendit. Postea cum sola superstes esset cum fratre, nonnullas puellas proximasque mulieres rosarii precandi causa coadunare coepit. Cum eas ignaras esse animadvertit, catechismum ac vitae argumenta docuit.

Ad propositum itaque accessit sese plebis mulieribus dicandi quoad cultum et religionem instituendis; hanc ob causam, spiritus moderatore et ecclesiastica auctoritate comprobantibus, anno MDCLXXXV, una cum duabus magistris, quas antea instituerat, in nativa urbe pro puellis iuvenibusque humilioris ordinis scholam condidit. Primum quadam censura est affecta, potissimum propter illud inceptum illo tempore insolitum, sed non concidit animo. Eius in educandi ratione, matutinum tempus ad adolescentes instituendas dicabatur et vespertinum ad matres. Catechismus tradebatur, sanctorum vita legebatur, precatio docebatur atque quoddam opus agebatur.

Inceptum probandum istud etiam extra Viterbiensem dioecesim est cognitum. Etenim Dei Servus Cardinalis Marcus Antonius Barbarigo, Episcopus Montis Faliscorum, Dei Servam suam in dioecesim invitavit, ubi inter alumnas Sanctam Luciam Filippini habuit.

Subsequentibus annis in nonnulla mediae Italiae loca est producta, petentibus Cardinalibus, Episcopis nobilibusque. Anno MDCCXIII Romae, Summo Pontifice Clemente XI comprobante laudanteque, condidit scholam.

Quas aliis Dei semitas demonstrabat, easdem ipsa laetanter, perseveranter studioseque decurrebat, Divinum Magistrum cunctis in rebus imitando. Sic per christianas virtutes assidue exercitas operis socias alumnasque educavit.

Firma fuit in fide, perseverans in spe, actuosa in caritate. Ex Christo cruci affixo contemplando in difficultatibus et oppositionibus vim hausit, quas eius opera annorum decursu invenit. Suam spiritalitatem assidua precatione, erga Eucharistiam, qua coram adorans multas horas manere solebat, atque erga Virginem Mariam, cui suum apostolatum et institutum tuendum commisit, devotione aluit. Comis facilisque in proximum fuit. Providentiae fiducia sustentata, tranquillitatem spemque in ceteros inferebat.

Antequam aliquid maioris momenti decerneret, omnes res ponderabat atque consilium ex prudentibus hominibus quaerebat, qui eam in Domini voluntate reperienda iuvarent. Aequo animo semper se gessit atque gratam se iuvantibus praebuit. Decoram ac simul simplicem prae se tulit speciem. Terrestria bona posthabuit, sibi prorsus conscia a mundanis divitiis separationem condicionem esse necessariam ad mansura percipienda. Paupertatem ita dilexit ut paternam hereditatem pro fratre detrectaverit, atque suum propositum cum persequeretur, humana auxilia non quaesivit. Spiritalibus moderatoribus ecclesiasticisque potestatibus paruit, castimoniam in habitu et rebus agendis servavit. Insignem constanter humilitatem admirabilemque mansuetudinem ostendit, cum se instrumentum putans in Domini manibus inutile: effari namque solebat: « pulchram speciem demonstrare nolo, sed divino subsidio res certas procurare et aeternitatis fructus volo ». Diuturnam post operositatem aegrotavit et die VII mensis Maii anno MDCCXXVIII aeternam beatitudinem attigit.

Latam propter sanctitatis famam, beatificationis canonizationisque Causa incohata est. His rite peractis iure statutis rebus, Decessor Noster Pius XII die IV mensis Maii anno MCMLII eam in Beatorum catalogum rettulit. Die XXVIII mensis Aprilis huius anni MMVI decretum super miraculo edendum concessimus. Faventibus Patribus Cardinalibus Episcopisque, in Consistorio die I mense Iulio huius anni coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus die XV insequentis mensis Octobris celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Raphaelem Guızar Valencia, Philippum Smaldone, Rosam Venerini et Theodoram Guérin Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri altero.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 1, pp. 313-315

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana