Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO CAIETANO ERRICO
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

 

« Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quodperierat » (Lc 19, 10).

Beatus Caietanus Errico Domini nostri haec verba in se vertit atque sacramenti reconciliationis apostolatu misericordiam veniamque effudit, animas per misericordis amoris vincula trahens ad Deum. Sed ne animae salus Disiungatur a corporis salute, spiritalibus misericordiae operibus corporis beneficia addidit, pauperes curans atque inter homines amabilem Dei praesentiam manifestam reddens. In Neapolitano suburbio Secondigliano ille natus est die XIX mensis Octobris anno MDCCXCI. Iuvenis se adsacerdotium vocari animadvertit. Seminarium dioecesanum Neapolitanum est ingressus, strenuam demonstrans voluntatem. Cum eius familia pauper esset atque totam pensionem solvere non posset, beatus Errico quotidie Seminarium petere pedibus solebat, VII kiliometra itu reditu conficiens. Die XXIII mensis Septembris anno MDCCCXV sacro presbyteratus ordine est auctus atque ad suum patrium locum est missus ut pastoralem sociatam operam ageret. Studiosa praedicatione, pastorali catechesi, in reconciliationis sacramento ministrando atque pauperibus aegrotisque curando eminuit.Hanc operam eius precatio sustinebat, quae ad nocturnum tempus producebatur. Hoc quidem tempore superno impulsu inductus est in loco Secondigliano ad Congregationem religiosam condendam necnon ad templum sub vocabulo Beatae Mariae Virginis Perdolentis aedificandum. Primum haec fuit domus recessus, presbyteris destinata, qui popularibus missionibus se dicarent, sed mox opus Institutum factum est, novitiatu constituto, religiosum, quoddie VII mensis Augusti anno MDCCCXLVI a beato Pio IX comprobatum est. Eo quodsacris Cordibus Iesu et Mariae dicatum est, hoc per precationem est obtentum. Ad conditoris voluntatem, divinitus inspirati, novae Congregationis sodales vocantur « ad laborandum omnia amittentes, vitam etiam, ut apud gentes Sacrorum Cordium flagrantissimus amor cognosceretur atque in hominum cordibus sanctus divinusque amor accenderetur ». Vitae eius propositum atque apostolicae actuositatis impulsus non modo in Sacrorum Cordium amorem, verum etiam in Patris amabilitatem misericordiamque cognoscendam redundarunt.

Quandoquidem fides sine operibus est mortua, praedicationis verba actus sunt subsecuta. Perdiu reconciliationis sacramentum ministravit, animum addens, fiduciam spemque impertiens. Alia opera, non modo verba, patravit: peste aliisque cholerae morbis affectos, quibus illa aetate Neapolitani sunt correpti, curavit, captivos invisit, capitali supplicio destinatos coluit, suam domum esurientibus aperuit. Praeter haec Congregationem est moderatus, quae novis sodalibus cumulabatur, quos misit « ad loca spiritalibus subsidiis carentia, ut in fideles Sacrorum Cordium Iesu et Mariae devotionem inferret, illuc videlicet ubi incommodius erat opus atque deteriores mores tam morales quam spiritales grassabantur. Beatus in loco Secondigliano die XXIX mensis Octobris anno MDCCCLX obiit atque statim a Dei populo sanctus est putatus.

Cum haec fama annorum decursu solidaretur, Archiepiscopus Neapolitanus Processum informativum anno MDCCCLXXII incohavit quem anno MDCCCLXXVI ad finem est adductus. Difficilia ob tempora Causa est tardata, usque dum die IV mensis Octobris anno MCMLXXIV, coram Decessore Nostro Paulo VI decretum de heroicis virtutibus atque die XXIV mensis Aprilis anno MMI coram Dei Servo Ioanne Paulo II decretum de miraculo prodiit. Beatificatio die XIV mensis Aprilis anno MMII est celebrata. Pro canonizatione Congregatio de Causis Sanctorum assertum miraculum perpendit, quod in loco Secondigliano accidit quodque coniuges quosdam, liberis carentes, respexit. Eo quodpuer sanissimus mense Ianuario anno MMIV est ortus, id intercessioni beati Errico est tributum, quodMedicorum coetus Congregationis de Causis Sanctorum die V mensis Octobris anno MMVI praeter scientificam intellectionem factum iudicavit. Post Theologorum Consultorum inquisitionem necnon favens Cardinalium Episcoporumque suffragium in sessione ordinaria die V mensis Ianuarii anno MMVII, facultatem Nos fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum decretum de miraculo die VI mensis Iulii anno MMVII evulgaret. In Consistorio diei I mensis Martii anno MMVIII statuimus ut canonizationis ritum Romae apudBasilicam Sancti Petri die XII mensis Octobris eiusdem anni celebraremus.

Hodie igitur in Foro ante Petrianam Basilicam inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam: Ad honorem Sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Caietanum Errico, Mariam Bernardam Bütler, Alfonsam ab Immaculata Conceptione et Narcissam a Iesu Martillo Mora´n Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die duodecimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 1, pp. 1-3

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana