Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO DAMIANO IOSEPHO DE VEUSTER,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

« Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam » (Lc 9, 24).

Pater Damianus de Veuster, presbyter Congregationis Sacrorum Cordium Iesu et Mariae necnon adorationis perpetuae Ss. Sacramenti altaris missioni suam vitam addixit, patriam relinquens petensque Oceaniae regiones. Pauperioribus ac desertioribus sese dicavit, scilicet leprosis, ita ut suam vitam amitteret veluti leprosus, Iesu Christi caritatis fragrantiam diffundens inter leprosarii Molokai dolores, Havaiana magna in Insula Pacifici Oceani.

Die III mensis Ianuarii anno MDCCCXL in Belgarum pago Tremelo, paenultimus ex octo fratribus ortus est, qui religionis catholicae pietate aduleverunt, ut duo fratres duaeque sorores demonstrant, qui vitam consecratam elegerunt. Iosephus De Veuster die II mensis Februarii anno MDCCCLIX vestimentum religiosum induit, cui nomen Damianum est impositum. Postquam sacerdotalem ordinationem die XXI mensis Maii anno MDCCCLXIV Honoluli recepit, quaedam insulae loca evangelizare coepit. Episcopo requirenti, ut leprosis operam daret, libenter una cum tribus sociis est assensus atque die X mensis Maii anno MDCCCLXXIII operari incohavit. Illo tempore hic erat captivitatis solitudinisque locus, omnibus rebus destitutus et sine lege constitutus. Lepra enim, ad illorum temporum mentem, cum peccato malis moribus ac syphilide copulabatur, qui morbi cuidam culpae assignabantur. Atque ii pravis moribus adscribebantur ideoque aegri improbi habebantur. In loco illo, omnino humanitate carente, pater Damianus miseram illam humanitatem collustravit atque effecit ut Dei filiorum dignitas, quae semper in homine manet, recuperaretur. Actuosus fuit homo: curare plagas, mortuos sepelire, omnes iuvare coepit, neglegens cuiusque religionem, solummodo Domini verborum memor: eram « infirmus et visitastis me» (Mt 25, 36). Brevi tempore et ipse Molokai est detentus, discedere prohibitus, quod eius animum minime debilitavit, immo eum incitavit ad maiorem pro leprosis laborem. Domos, aquaeductus, duo valetudinaria et duo orphanotrophia aedificavit, quia inter humilioris ordinis homines humillimi inveniuntur: pupilli familiarum leprosorum. Christo cruci affixo sese aequavit atque leprosum se putavit, ita ut diceret: « Nos leprosi », qui hoc modo se totum cum Corpore Mystico coniungebat et exulcerato Ecclesiae Molokai praesente. Undecim post apostolatus annos detexit se esse ipsum lepra affectum. Quamvis aegrotus missionale sueta tranquillitate constantique studio opus produxit. Mense Februario anno MDCCCLXXXIX vires deficere coeperunt atque die XIII mensis Aprilis Oleum infirmorum et S. Viaticum recepit. Postremum eius postulatum fuit ut sineret medicus ut vetulam aegrotam curaret. Die XV mensis Aprilis anno MDCCCLXXXIX e vita cessit, die lunae Hebdomadae Sanctae, XLIX annos natus, postquam vota renovavit se vivere ac mori velle Sacris Cordibus inserviens. Lata sanctitatis eius fama effecit ut Mechliniensis Episcopus anno MCMXXXVIII Processum Informativum Ordinarium incoharet, qui ad finem anni MCMXLIX est perductus. Procesuum Ordinariorum, Apostolicorum validitas per Decretum Sacrae Congregationis Rituum die II mensis Maii anno MCMLIX agnita est. Exinde virtutes heroum in modum exercitae agnitae sunt atque Decretum die VII mensis Iulii anno MCMLXXVII est evulgatum. Iure statutis omnibus peractis rebus, Decessor Noster, Dei Servus Ioannes Paulus II, facultatem fecit ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum comprobationis super miro diei XIII mensis Iunii anno MCMXCII ederet atque die XIV mensis Iunii anno MCMXCV idem Summus Pontifex beatificationis ritum Venerabilis Dei Servi patris Damiani Iosephi De Veuster Bruxellis peregit. Pro canonizatione sanatio demonstrata est dominae Audrey Toguchi, quae anno MCMXCVII evenit, quaeque die XVIII mensis Octobris anno MMVII a Medicis Consultoribus natura est inexplicabilis habita atque sive a Theologis die XXIX mensis Aprilis anno MMVIII in Congressu coadunatis sive a Patribus Cardinalibus et Episcopis in Sessione Ordinaria die XVII subsequentis mensis Iunii congregatis. Sic Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum die III mensis Iulii anno MMVIII Decretum super miro foras emitteret. Ideo in Consistorio, die XXI mensis Februarii anno MMIX habito, decrevimus ut Beati Damiani De Veuster canonizatio die XI mensis Octobris anno MMIX celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Sigismundum Felicem Feliński, Franciscum Coll y Guitart, Iosephum Damianum De Veuster, Raphaelem Arnáiz Baro´n et Mariam a Cruce Jugan Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 8, pp. 623-625.

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana