Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENENERABILI SERVO DEI IOANNI PAULO II, PAPAE,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Venit hora, ut glorificetur Filius hominis. Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert » (Io 12, 23-24).

Exemplum Domini nostri Iesu Christi, qui in mundo Patris amorem diffundebat ac denique se ipsum pro populi salute offerebat, etiam Venerabilis Servus Dei Ioannes Paulus II (Carolus Iosephus Wojtyła) secutus est, qui Evangelii lumen quocumque ferebat maternamque Ecclesiae sollicitudinem de hominibus nostrae aetatis demonstrabat. Hic Summus Pontifex pro Ecclesia et pro mundo tanta magnanimitate spirituque oblationis se impendit ut in vita et in morte sanctus sit iudicatus, atque iam occasione data ritus funebris ingens multitudo eum mortuum visitabat, gratitudinis et venerationis causa.

Ipse in urbe Wadowice in Polonia natus est die XVIII mensis Maii anno MCMXX, alter filius Caroli Wojtyła et Aemiliae Kaczorowska. Novem annos natus Primam Communionem accepit, duodevicesimum autem annum agens sacramento Chrismatis confirmatus est. Curriculis scholae superioris expletis, nomen dedit Universitati Iagellonicae Cracoviae. Cum vero anno MCMXXXIX universitas ab occupationis regimine clausa esset, iuvenis Carolus operatus est in lapicidina ac deinde in fabrica chimica ut victum sibi mereret simulque deportationem in Germaniam vitaret. Ab anno MCMXLII, cum vocationem sentiret ad sacerdotium, curricula frequentavit secreti Seminarii Maioris Cracoviensis, quod rexit ipse Archiepiscopus, Eminentissimus Dominus Adamus Stephanus S.R.E. Cardinalis Sapieha. Eodem tempore una cum aliis promovit secretum « Theatrum Rapsodicum ». Bello expleto Cracoviae prosecutus est studia theologica in Seminario Maiore atque apud Facultatem Theologiae Universitatis Iagellonicae. Die I mensis Novembris anno MCMXLVI presbyter ordinatus est. Deinde Romam missus est, ubi lauream in theologia consecutus est. Reversus in Poloniam, primum missus est adiutor parochi loci Niegowić prope Cracoviam, deinde in paroeciam sancti Floriani Cracoviae est translatus, ubi curam pastoralem universitatis iuvenum exercebat. Prosequens studia philosophica et theologica, complevit curricula apud Catholicam Universitatem Lublinensem et postea constitutus est professor theologiae moralis et ethicae apud eiusdem studiorum universitatis Facultatem Theologicam necnon apud Seminarium Maius Cracoviense. Die IV mensis Iulii anno MCMLVIII Summus Pontifex Pius XII nominavit eum Episcopum tit. Ombitanum et Auxiliarem Cracoviensem. Consecrationem episcopalem accepit die XXVIII mensis Septembris eiusdem anni in ecclesia Cathedrali Cracoviensi per manus impositionem Reverendissimi Domini Eugenii Baziak, tunc Archiepiscopi Metropolitae Cracoviensis. Ipsius Successor in hac Sede est destinatus die XIII mensis Ianuarii anno MCMLXIV a Servo Dei Paulo VI, qui tribus elapsis annis eum in collegium Cardinalium cooptavit die XXVI mensis Iunii. Concilium Oecumenicum Vaticanum II participavit, solidam tribuens cooperationem potissimum in Constitutione pastorali « Gaudium et spes » exaranda. Summus Pontifex electus est die XVI mensis Octobris anno MCMLXXVIII, nomine sumpto Ioanne Paulo, ac die XXII eiusdem mensis ministerium suum pro universali Ecclesia inchoavit.

Ioannes Paulus II frequenter invisebat varias partes Italiae et, uti Episcopus Romanus, fere omnes CCCXXXII paroecias Urbis visitavit. Similiter plurima fuerunt eius itinera apostolica in mundo, signum constantis pastoralis sollicitudinis beati Petri Successoris pro omnibus Ecclesiis. Inter documenta altioris eius Magisterii variae annumerantur Litterae Encyclicae, apostolicae Adhortationes, Constitutiones ac Epistulae. Fidelis interpres Concilii Oecumenici Vaticani II, exaltavit pondus universalis vocationis ad sanctitatem, diversis in mundi partibus plurimos complendo ritus beatificationis et canonizationis. Corroboravit ecclesialem communionem et collegialitatem coetus convocans Synodi Episcoporum.

Die XII mensis Maii anno MCMLXXXI, tempore audientiae generalis in Platea Petriana, graviter est vulneratus. Materna manu Deiparae salvatus, cui suum totum ministerium commisit, aggressori dimisit ac post diuturnam infirmitatem, conscius se novam vitam recepisse, sua munera pastoralia heroica cum actuositate amplificavit. Pastoris sollertiam inter alia manifestavit multas novas dioeceses erigendo, Codicem Iuris Canonici, Codicem Canonum Ecclesiarum Orientalium et Catechismum Catholicae Ecclesiae promulgando, Annum Redemptionis, Annum Marianum et Annum Eucharistiae necnon Magnum Iubilaeum Anni MM inchoando, ubi singulariter eius amor in Ecclesiam eiusque fidelitas erga crucem refulsit. Novas convenit generationes, indicens celebrandas Dies Mundiales Iuvenum. Vires ad haec omnia ingentia opera apostolica persolvenda traxit ex continuata oratione, praesertim ex adoratione eucharistica, et ex amore filiali erga Dei Genetricem, cuius venerationem ferventer fovit in Dei populo. Meritis onustus, obiit Romae, in Palatio Apostolico Vaticanae Civitatis, die sabbati postridie Kalendas Apriles anno MMV, in vigilia Dominicae in albis seu Divinae Misericordiae, quam sollemnitatem ipse instituit.

Considerata amplissima solidaque fama sanctitatis, iam in vita habita statimque post mortem elata, cum fidelium agmina continuatam peregrinationem facerent ad eius corpus ac deinde ad sepulcrum, dispensavimus a quinque annis exspectandis a morte ut Inquisitio dioecesana inchoaretur, ita ut die XXVIII mensis Iunii anno MMV, in vigilia sollemnitatis Apostolorum Petri et Pauli, in Basilica Lateranensi aperta est memorata Inquisitio, cuius iuridicam validitatem Congregatio de Causis Sanctorum agnovit per Decretum die IV mensis Maii anno MMVII datum. Consultores Theologi, in Congressu peculiari die XIII mensis Maii anno MMIX adunati favens iudicium tulerunt de virtutibus Servi Dei heroum in modum exercitis. Idem iudicarunt Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria adstantes die XVI mensis Novembris eiusdem anni. Idcirco Nos Congregationi de Causis Sanctorum facultatem dedimus ut Decretum de virtutibus heroicis emanaret die XIX mensis Decembris anno MMIX.

Beatificationis causa praesentata est quaedam mira asserta sanatio, Venerabilis Servi Dei intercessioni tributa, quam Consultores medici scientifice inexplicabilem iudicaverunt. Consultores Theologi in Congressu peculiari die XIV mensis Decembris anno MMX favorabile iudicium dederunt. Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die XI mensis Ianuarii anno MMXI miram hanc sanationem iudicaverunt divinitus patratam. Itaque Nos Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut Decretum super miro ederet die XIV eiusdem mensis.

Hodie igitur Ipsimet in Foro ante Basilicam Papalem Sancti Petri die I mensis Maii, in sollemnitate Dominicae in albis seu Divinae Misericordiae, immensa adstante multitudine gentium fere ex omni populo, lingua et natione, beatificationis ritum perlibenter praesidentes, hanc formulam pronuntiamus, qua Venerabilis Servus Dei Ioannes Paulus II (Carolus Iosephus Wojtyła) in Beatorum numerum adscribitur:

Nos, vota Fratris Nostri Augustini Cardinalis Vallini, Vicarii Nostri pro Romana Dioecesi, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Ioannes Paulus II, Papa, Beati nomine in posterum appelletur eiusque festum die altera et vicesima Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Maii, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 12, pp. 1063-1066.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana