Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO IACOBO BERTHIEU
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

« Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam » (Lc 17, 33).

Beatus martyr Iacobus Berthieu hoc Domini verbum tenuit donec suam traderet vitam, potius quam a fide descisceret. Die XXVII mensis Novembris anno MDCCCXXXVIII in oppido Polminhac dicionis Cantalensis in Francogallia ex pauperum sed perquam religiosorum agricolarum familia ortus est, qui eodem ortus die eum baptizandum curaverunt. Primis curriculis nativo in pago absolutis, Institutum Fratrum Scholarum Christianarum in oppido Aurillac frequentavit. Mox a Iesu Christo est captus, quem ut discipulus persequendum decrevit, Seminarium Minus in urbe Pléauz ingrediens, inde ad Seminarium Maius Sancti Flori se contulit, ubi presbyteralem ordinationem die XXI mensis Maii anno MDCCCLXIII recepit. In proxima paroecia Roannes- Saint-Mary vicarius est renuntiatus, in quo ministerio animas salvandi desiderio flagravit. Confirmabatur interea in eo religiosa vocatio et missionaria, sic anno MDCCCLXXIII in novitiatum Societatis Iesu est ingressus, cuius sodalis factus totum orbem peragrare ad Dei gloriam cupiebat. Eius moderatores eum missionarium in Madagascariam miserunt. Indefatigabilis pastor Insulae Sanctae Mariae, linguae illius loci ediscendae impensam operam dedit. Praeter catechismum tradendum, baptismum vitamque liturgicam studiose praeparandam, providum opus gessit indigenas instituendi, cum eos congruam agriculturam doceret atque sic brevi tempore effecit ut populus sibi demandatus in sociali et oeconomica provincia progrediretur. Anno MDCCCLXXXI, propter decretam a Francogallicis dicionibus religiosorum depulsionem, una cum aliis sodalibus missionariis Insulam Sanctae Mariae coactus est deserere. Magnum Madagascariae solum exsules recepit. Primum ad Ambohimandroso oppidum missus est, exinde, loci regimine subinde oppugnante, ad Tamatavensem urbem, tum denique ad Vohémar locum, id est ad septentrionalemorientalem partem illius insulae, ut cappellani Francogallorum militum munere fungeretur. Pace rursus constituta, ad novam missionem die III mensis Iulii anno MDCCCLXXXVI se contulit, quae fuit Ambositra. At obtemperans prorsus moderatoribus, floridam communitatem christianorum deserere est coactus, quae quinque per annos eum indefessum habuerat apostolum. Ad Andrainarivo urbem, scilicet ad septentrionalem-orientalem partem Tananarivi, missus est. Separationi s dolor non impedivit quominus renovato studio se novae communitati, se recipienti, traderet. Gabrieli fratri, in India missionario, aperte scripsit: « Vesperi et mane catechismum doceo atque reliquum tempus in homines recipiendos confero, aut in omnes qui ad Vicariatum pertinent, amicos inimicosque invisendos, ut Domino nostro eos lucrer ». Districtus Anjozorofady eius fuit postrema statio. Etiam nova in missione penitus loci vitam induit; omnes convenit; res oeconomicas regionis, operis, mutui adiumenti, doctrinae tradendae in se recepit. Nihil ei fuit indifferens. Adversus iniusta pugnavit, dum pauperes aegrotosque iuvabat. Madagascarienses eum putabant sacerdotem de caelo descendentem, cum dicerent: « Noster es pater et mater ». Totum se omnibus dicavit, cum ex precatione et Cordis Iesu amore humanam sacerdotalemque vim hauriret, dum anno MDCCCXCVI ad martyrium perveniret. Annis illis latronum agmina necando et omnia delendo Nationem vastabant, potissimum christianos insectabantur, sontes, ad eorum opinionem, propter alienigenarum amicitiam. Paroeciam vacuefacere omnibus una cum suis christianis coactus, a nonnullis senibus aegrotisque iuvandis retardatus est, cum suum equum cuidam eorum concessisset. Ab agmine, a militibus fulto, fugitivorum iam seiunctus, a latronibus captus, ad pagum Ambiatibe perductus est. Grassatorum moderator ab ipsius collo crucifixum detraxit, petens ab eo ut a fide deficeret atque, eo negante, iussit ut ipse manuballista necaretur. Die VIII mensis Iunii anno MDCCCXCVI interiit, cum diceret: « Mori malo potius quam a fide mea deficere ».

Martyrii patris Iacobi Berthieu propter famam, cum in Madagascaria tum in Francogallia plane diffusam, Archiepiscopus Antananarivensis Processum Ordinarium Informativum incohavit, qui annis MCMXXXIII-MCMXXXV peractus est. Processus vero Apostolicus de Servi Dei martyrio annis MCMXLVIIMCMXLVIII est absolutus. Paulus VI eundem die XVII mensis Octobris anno MCMLXV in beatorum catalogum rettulit. His perfectis a iure statutis rebus, anno MMV in archidioecesi Antananarivensi dioecesana inquisitio de putata mira sanatione est acta. Medici Consultores Congregationis de Causis Sanctorum die VII mensis Maii anno MMIX id ad scientiam inexplicabile iudicarunt et Theologi Consultores in Congressione Peculiari die XXI mensis Maii anno MMXI coadunati efficaci beati intercessioni sunt suffragati. Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria die VIII mensis Novembris anno MMXI coadunati, hunc casum verum miraculum putaverunt. Itaque facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum die XXIX mensis Decembris anno MMXI ederet. Nos Ipsi in Consistorio die XVIII mensis Februarii anno MMXII habito statuimus ut canonizationis beati Iacobi Berthieu ritus die XXI mensis Octobris anno MMXII celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iacobum Berthieu, Petrum Calungsod, Ioannem Baptistam Piamarta, Mariam a Monte Carmelo Sallés y Barangueras, Mariam Annam Cope, Catharinam Tekakwitha et Annam Schäffer Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die vicesimo primo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 1, pp. 5-8.

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana