Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATAE MARIAE A MONTE CARMELO
SALLÉS Y BARANGUERAS SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

« Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae; ibi me doceres » (Ct 8, 2).

Divina Sapientia Mariam a Monte Carmelo ad vitam puellis instituendis compulit atque hac de causa ad Congregationem Sororum Conceptionistarum Missionariarum ab Institutione condendam.

Beata in oppido Vic Barcinonensis provinciae die IX mensis Aprilis anno MDCCCXLVIII orta est atque duos post dies est baptizata eique Mariae Carmelitidis nomen est inditum. In familia perquam religiosa adolevit. Eius pater Iosephus Sallés tertiarius Franciscalis atque mater Francisca Barangueras tertiaria Carmelitana erant. Paulo post quam primo ad sacrum convivium accessit, sanctuarium Montiserrati invisens, Deum se ad vitam religiosam vocantem animadvertit. Tum Beata, tum soror Melchora, quae in Carmelum Dertosanum erat ingressa, parentum adversitatem vincere debuerunt, quippe qui eas sponsas ac matres familias vidissent. Sed alteram spiritalem matris formam Mariae Carmelitidi comparabat Dominus. Postquam ad vitam religiosam de sua vocatione cum spiritali moderatore egit, anno MDCCCLXIX novitiatum Religiosarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis et Gratiae Barcinonensem est ingressa. Inter Adoratrices desiderium sese consecrandi et erga Eucharistiam devotionem altius perpendit, quae una cum mysterii Mariae Immaculatae contemplatione, eius spiritalitatem effingent. Attamen non animadvertit ad acris animi puellas recuperandas se vocari, quod est proprium sororum Adoratricum. Mariae omnis labis expertis sub lumine, parvulorum institutionem praecipuum putavit instrumentum ut Divinae Providentiae consilium a peccato arcendi extollendique mulierem, quo munus sustineret operosius usque in societate, adimpleretur. Dicere solebat: « Ad bonos fines obtinendos bonis principiis opus est ». Sic Adoratricum novitiatum deseruit, Tertiariarum Dominicanarum novitiatum est ingressa, postea Dominicanarum Annuntiatae, quas paulo ante sanctus Franciscus Coll, O.P., condiderat. Hae feminis instituendis operam dabant atque complures annos hoc munus ea sustinuit. Eius educatricis vocatio una cum Spiritus Sancti donis consumabatur atque pedetemptim necessitatem detexit quasdam lacunas complendi: Institutum plene Ecclesiae applicandi atque mulieribus ipsius aetatis ampliorem institutionem praebendi, sive ad materiam, sive ad culturam tam religiosam quam generalem quod attinet. Complures post difficultates, a suo moderatore spiritali suffulta et erga Episcopum oboedientia, multas post precationes discretionemque, una cum septem sociis ex Dominicanarum Instituto est egressa, ut die XV mensis Octobris anno MDCCCXCII Burgi novum vitae consecratae genus, sub nomine Religiosarum Conceptionistarum Sancti Dominici, conderet, quae hodie Conceptionistae Missionariae ab Institutione appellantur. Ad eius desiderium, novum Institutum primum dioecesanam comprobationem obtinuit postque, anno MCMVIII, sanctus Pius X Decretum Laudis concessit. Suas filias beata monebat: « Cisternae estote, quae studio et precatione, scientia et virtutibus implentur, quae postea diffundantur ». Precatione ac praesertim eucharistica adoratione sustentata, breviter scholas non modo in Hispania, sed etiam in Francogallia et America constituit. Institutionis rationem ex amore in Virginem Immaculatam traxit. Eius discipulae rettulerunt « satis esse in sacello eam videre ut propria eucharisticae praesentiae fides roboraretur ». Cum novis domibus condendis in Italia et Brasilia operam daret, diro morbo est correpta, quem christiana remissione multisque poenis toleravit. Die XXV mensis Iulii anno MCMXI Matriti, festo die sancti Iacobi Apostoli, obiit, magna ad funera comitante caterva, quod amplae agnitaeque sanctitatis famae fuit signum.

Beatificationis causae Processus canonicus in archidioecesi Matritensi annis MCMXLVIII-MCML est celebratus. Die XVII mensis Decembris anno MCMXCVI beatus Ioannes Paulus II Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis et die VIII mensis Decembris anno MCMXCVII Decretum super miro foras emisit. Idem Summus Pontifex die XV mensis Martii anno MCMXCVIII beatificationis ritum egit. Pro canonizatione sanatio adlata est quae mira est putata. Medici Consultores Congregationis de Causis Sanctorum in Congressione die XXX mensis Iunii anno MMXI eam consideraverunt ad scientiam inexplicabilem atque Theologi Consultores in Congressione particulari die VIII mensis Octobris anno MMXI faventia suffragia tulerunt. Patres Cardinales Episcopique verum miraculum iudicarunt sanationem in Sessione Ordinaria die VI mensis Decembris anno MMXI. In Consistorio igitur, die XVIII mensis Februarii anno MMXII habito, Nos Ipsi decrevimus canonizationem beatae Mariae a Monte Carmelo, saeculari nomine Carmelitis Sallés y Barangueras appellatae, die XXI mensis Octobris anno MMXII celebrandam.

Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam: Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iacobum Berthieu, Petrum Calungsod, Ioannem Baptistam Piamarta, Mariam a Monte Carmelo Sallés y Barangueras, Mariam Annam Cope, Catharinam Tekakwitha et Annam Schäffer Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die vicesimo primo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 3, pp. 241-243.

 

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana