Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE ALOISIAE PROSPERI
(IN SAECULO: GERTRUDI PROSPERI APPELLATAE)
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi, adorabo ad templum sanctum tuum » (Ps 138, 1-2).

Venerabilis Dei Serva Maria Aloisia Prosperi Sancti Benedicti regulam suae vitae ductricem habuit, ita ut, cum divinam liturgiam participaret monachicamque vitam exigeret, brevis temporis spatio evangelicam perfectionem attingeret.

In oppido Fogliano Cassiae die XIX mensis Augusti anno MDCCXCIX nata, in baptismo nomen Gertrudem obtinuit. Religiose penitus est instituta: qua de causa spiritalem ad vitam contemplativam impetum una cum perstudiosa in pauperes caritate animadvertit, qui veluti Dei praesentia inter homines amabantur. Difficilioribus temporibus, cum fides revivisceret etiam per « missiones populares » quas ipsa participavit, mundum deserere Deoque se devovere statuit. Ad se totam tradendam, antiquum Benedictinum coenobium Sanctae Luciae Trebiae elegit, quod die IV mensis Maii anno MDCCCXX, viginti annos nata, est ingressa. Vitam sic incohavit precationis, paenitentiae et communitatis famulatum, spiritus corporisque probationes sustinens, quae effecerunt ut eius confirmaretur ad sanctitatem perveniendi voluntas. Complura officia gessit, usque dum die I mensis Octobris anno MCCCXXXVII abbatissa eligeretur. Cum caute, prudenter necnon sapienter procederet atque sororibus vitae exemplum perihiberet, observandam communitatis regulam confirmavit, spiritalem monialium vitam coluit, claustrum templumque servandum decorandumque curavit, administrationem et agrorum conductionem renovavit; brevi tempore, omnibus mirantibus, eius opera et per prosperos exitus monasterium iterum floruit. Venerabilis Dei Serva suis virtutibus potissimum monasterium rexit. Etenim constans fuit in fide tenenda, in vera cum Iesu communione, qui in sanctissimo altaris Sacramento adest, in doloribus suscipiendis, qui sanctitatis via sunt: blanda fuit eius in Virginem Mariam devotio, tenax eius Domini Passionis memoria, flagrans eius Christi dolores communicandi desiderium, humilis eius sororum, potissimum aegrotarum, famulatus, altus eius contemplationis sensus et continuata eius mentis oratio necnon eius divina Lectio. Ex Eucharistia vim hausit, ut strenuo animo perseveraret. In rebus adversis summa in Deo fiducia est sustentata. Eius caritas monasterii fines est praetergressa. Totius mundi animarum salutem affectabat, a Trebiae populo initium sumens. Anno MDCCCXLVI quartum est abbatissa electa, sed a dominica Palmarum subsequentis annis eius valetudo in deterius, etiam propter quaedam phaenomena mystica cum Domini passione coniuncta, celeriter flectebatur. Sic omnibus religionis subsidiis munita, sororibus, clero populoque maerentibus, die XIII mensis Septembris anno MDCCCXLVII, XLVIII annos nata, de hoc mundo demigravit.

Sanctitatis fama, quam viva est consecuta, eius post mortem est producta atque crevit, ita ut in archidioecesi Spoletana-Nursina anno MCMXCI Inquisitio dioecesana efficeretur, quam Congregatio de Causis Sanctorum die XXVII mensis Ianuarii anno MCMXCV ratam habuit. Consultores Historici, die XXVI mensis Octobris anno MCMXCIX, et Consultores Theologi die XVII mensis Septembris anno MMIX in Congressione peculiari coadunati faventem sententiam protulerunt et idem censuerunt Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria, die I mensis Iunii anno MMX. Quapropter facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die I mensis Iulii anno MMX ederet.

Omnibus iure statutis servatis rebus, ad beatificationem obtinendam putata quaedam mira sanatio exhibita est alicuius mulieris cuiusdam gravissimi cerebri morbi. Medici Consultores Congregationis de Causis Sanctorum ad scientiam inexplicabilem hanc sanationem iudicarunt atque Consultores Theologici, in Congressione ordinaria die XXI mensis Maii anno MMXI coadunati, Venerabilis Dei Servae intercessioni eam tribuerunt. Idem censuerunt Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die XV mensis Decembris anno MMXI. Nos facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum de hac re Decretum die XIX mensis Decembris anno MMXI evulgaret et statuimus ut beatificationis ritus Spoleti die XI mensis Novembris anno MMXII celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servam Mariam Aloisiam Prosperi adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Renati Boccardo, Archiepiscopi Spoletani-Nursini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Aloisia (in saeculo: Gertrudis Prosperi) ex Ordine Sancti Benedicti, exemplaris Abbatissa Monasterii Trebiani S. Luciae, fervens adoratrix Eucharistiae et salvifici mysterii Crucis, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die duodecima mensis Septembris, qua in caelum nata est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Huius caelitis, in beatorum beatarumque catalogum relatae, hominibus qui nunc sunt, exempla demonstrantur atque ipsa, quae iam vivens tot tantorumque operum praeclara edidit documenta, magnopere honoratur, unde complures de eius rebus bene gestis sumant incitamentum et ad christianam pietatem firmiter tenendam invitamentum.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Novembris, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 12, pp. 1070-1072.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana