Index   Back Top Print

[ LA ]

CHIROGRAPHUM*

Institutio AVEPRO conditur.

 

Ecclesia Catholica quandoquidem ad veritatem testificandam vocatur, saeculorum decursu, Studiorum Universitates Facultatesque Ecclesiasticas provehere consuevit, ab Apostolica Sede conditas comprobatasve, ad quas, sui gravis officii conscia quod inde oritur, peculiarem curam contulit.

Quapropter inceptis quibusdam et inter nationes pactionibus de altioris ordinis institutionibus consentire non ipsa dubitavit, in quibus nuper actus « Bononiensis Processus », ut aiunt, recensetur, qui secum fert procurationes quasdam condendas, ut academicarum Institutionum qualitas aestimetur et promoveatur.

Itaque postulationem, quam die VI mensis Augusti anno MMVII exhibuit Venerabilis Frater Noster Zenon S.R.E. Cardinalis Grocholewski, Congregationis de Institutione Catholica Praefectus, libenter admittentes, hoc ipso Chirographo personam iuridicam canonicam publicam et personam iuridicam civilem Vaticanam, sicut Institutionem cum Sancta Sede coniunctam, ad normam art. 186 et 190-191 Constitutionis Apostolicae « Pastor Bonus », Procurationem Sanctae Sedis ad aestimandam et promovendam Qualitatem Studiorum Universitatum et Facultatum Ecclesiasticarum (quae Avepro compendiatis litteris significatur) condimus eiusdemque Statutum comprobamus. Exoptamus denique ut haec nova Institutio nonnihil ad qualitatem provehendam vestigandi doctrinamque tradendi in academica provincia ecclesiastica conferre possit.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Septembris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana