Index   Back Top Print

[ LA ]

  BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
RAINARDO S.R.E. CARDINALI MARX
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE MONACENSI ET FRISINGENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Rainardo S.R.E. Cardinali Marx
Archiepiscopo Metropolitae Monacensi et Frisingensi

Veniens Mater inclita, cum Sancti dono Spiritus, in gremio Christum baiulans, salutem fert Ecclesiae. Beati ergo omnes qui per saeculorum decursum Salvatoris Matrem requirunt, fidenter invocant devoteque colunt. Pulchre enim dicit ei sanctus Bernardus sua in celeberrima oratione: "Memorare, o piissima Virgo Maria, non esse auditum a saeculo, quemquam ad tua recurrentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum".

Quod Nos quoque saepius experti sumus; quapropter laeto animo percepimus hoc anno in sanctuario Verlensi singulares perfici celebritates, CCCL expletis annis a quo venusta effigies Beatissimae Virginis Mariae illuc est allata. Persuasum enim habemus hoc fovere posse spiritale bonum christifidelium novamque evangelizationem huius regionis. Cum ergo Venerabilis Frater Ioannes Iosephus Becker, Archiepiscopus Metropolita Paderbornensis, certiores Nos fecerit de sollemni illic liturgia celebranda in Visitatione Beatae Mariae Virginis, inenute scilicet mense Iulio, Nos Patrem quendam Purpuratum libentes ad celebre Verlense sanctuarium mittere statuimus qui personam Nostram gerat. Te quidem, Venerabilis Frater Noster, qui Nobis dilectae Monacensi et Frisingensi Ecclesiae digne praees atque de catholica fide proclamanda ac tuenda es sollicitus, ad honorificam hanc missionem destinamus. Quapropter hisce Litteris Nostrum Missum Extraordinarium te nominamus ad supra dicti iubilaei sollemne officium die II proximi mensis Iulii peragendum.

Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam istic adstantibus significabis salutationem, praesertim eiusdem communitatis Pastori Venerabili Fratri Ioanni Iosepho Becker ceterisque Fratribus in Episcopatu nec non civilibus auctoritatibus. Populum deinde congregatum prudenter hortaberis ut Beatam Virginem Mariam pientissime colant et una cum ea Deum magnificent, "quia respexit humilitatem ancillae suae, ... qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum" (Lc 1,48-50). Hoc autem nunc maximi videtur momenti, quoniam, tertio inito christianae aetatis millennio, ad novam Europae evangelizationem est procedendum simulque vetera huius continentis pretiosa, humana christianaque spiritalia bona sunt detegenda.

Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae sanctae Dei Genetricis ac semper purissimae Virginis Mariae. Apostolicam denique Nostram Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos nunc mitteris communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Iunii, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana