Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IN REPUBLICA SUDANIAE AUSTRALIS
NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR*

 

Quo firmiores redderentur magisque frugiferae necessitudinis rationes, quae Sanctae Sedi cum Republica Sudaniae Australis intercedunt, quoque efficacius aptiusque Ecclesiae regimini atque incremento in illa Natione consuleretur, Nobis opportunum visum est, collatis consiliis, Nuntiaturam Apostolicam in eadem constituere. Summa igitur Nostra potestate, audita Congregatione pro Gentium Evangelizatione, harum Litterarum virtute in Republica Sudaniae Australis Nuntiaturam Apostolicam erigimus et constituimus, cum omnibus iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis quae huiusmodi Legationum Pontificalium, praesertim in territoriis sub iurisdictione memoratae Congregationis, propria sunt, ad normam canonum nn. 362-367 Codicis Iuris Canonici. Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Maii, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone

Secretarius Status


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 2, p. 63

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana