Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IN AFRICA OCCIDENTALI ET CENTRALI
NOVA CONDITUR EXARCHIA APOSTOLICA*

 

Patrimonium Ecclesiarum Orientalium Nos tueri et promovere volentes, nunc singillatim de fidelibus Ecclesiae Antiochenae Maronitarum in Africa Occidentali et Centrali sollicitam curam habemus. Itaque, postquam de eorum condicione deque spiritalibus necessitatibus Cardinalis Praefectus Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus rettulit, opportunum iudicavimus ibidem novam circumscriptionem ecclesiasticam condere. Quapropter Apostolica Nostra de auctoritate Exarchiam Apostolicam pro fidelibus catholicis Ecclesiae Antiochenae Maronitarum in Africa Occidentali et Centrali commorantibus constituimus, cunctis factis propriis iuribus et obligationibus. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe Ibadanensi, in Nigeria, ponimus. Ad haec ceteraque eandem respicientia Exarchiam perficienda, consuetudines iuraque congrua serventur et quae in Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium praecipiuntur. De eodem praeterea absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad memoratam Congregationem mittantur. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio et vicesimo mensis Decembris, anno Domini bismillesimo decimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

Petrus Parolin
Secretarius Status

Franciscus Di Felice, Protonot. ap.
Leonardus Sapienza, Protonot. ap.

 


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 3, pp. 159-160

 

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana