Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IN AUSTRALIA NOVA CONDITUR EPARCHIA
SANCTI THOMAE APOSTOLI MELBURNENSIS SYRO-MALABARENSIUM*

 

Quo aptius spirituali bono atque regimini Christifidelium Syro-Malabarensium in Australia degentium consuleretur, visum est pro iisdem Eparchiam novam condere. Nos igitur in Apostolorum Principis cathedra constituti, audito Consilio Venerabilis Fratris Nostri Leonardi S.R.E. Cardinalis Sandri, Praefecti Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, re mature perpensa, summa Apostolica auctoritate Eparchiam Sancti Thomae Apostoli Melburnensis Syro-Malabarensium erigimus, omnibus factis iuribus et obligationibus talium Ecclesiarum propriis; cuius Sedem eparchialem in urbe Melburnensi ponimus. Eius autem constitutio et administratio ad normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium fient. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur, deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis Decembris, anno Domini bis millesimo decimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

Petrus Card. Parolin
Secretarius Status

Franciscus Bruno, Protot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protot. Apost.

 


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 5, p. 347

 

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana