Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SULTANPETENSIS*

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SULTANPETENSIS

 

Cum ad aeternam fovendam dominici gregis salutem eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut dioecesis Coimbaturensis et dioecesis Calicutensis, in India, dividerentur, ita ut territorium districtus civilis Palakkad a memoratis dioecesibus abstraheretur et in novam dioecesim constitueretur, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Salvatoris Pennacchio, Archiepiscopi titulo Montis Marani atque in India Apostolici Nuntii, admotam postulationem, in bonum animarum cessuram, censuit esse accipiendam. Nos igitur, Successor beati Petri et universalis Pater, talem sententiam libentes ratam habemus atque summa Apostolica Nostra potestate haec decernimus. A memoratis dioecesibus Coimbaturensi et Calicutensi separamus territorium districtus civilis Palakkad; ex eoque novam condimus dioecesim Sultanpetensem, lingua loci « Sultanpet » appellandam, quam metropolitanae Sedi Verapolitanae suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate Palakkad templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Sebastiani dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Salvator Pennacchio; qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo decimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

De mandato Summi Pontificis
Petrus Parolin
Secretarius Status


*AAS, vol. CVI (2014), n. 2, p. 64. 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana