Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI IOANNIS BAPTISTAE CURITIBENSIS UCRAINORUM*

IN BRASILIA EPARCHIA SANCTI IOANNIS BAPTISTAE CURITIBENSIS
UCRAINORUM AD GRADUM ARCHIEPARCHIAE METROPOLITANAE EVEHITUR

 

Attenta deliberatione Synodi Episcoporum Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae evehendi Eparchiam Sancti Ioannis Baptistae Curitibensem Ucrainorum in Brasilia degentium ad gradum Archieparchiae, perpensa petitione officiali Archiepiscopi Maioris atque audita faventi sententia Conferentiae Episcoporum Statuum Paranensis et Sanctae Catharinae in Brasilia necnon Legati Pontificii, Nos, Successor beati Petri et universalis Pater, audito Venerabili Fratre Nostro S.R.E. Cardinale Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, memoratam Eparchiam Sancti Ioannis Baptistae Curitibensem Ucrainorum ad gradum Archieparchiae Metropolitanae evehimus. Huius quidem novae Archieparchiae tam titulus quam patronus uti hactenus servantur. Ecclesia Cathedralis efficitur Archieparchialis atque residentia Archiepiscopi et conclavia Curiae eadem in sede permanent. Omnes sacerdotes in Eparchiae territorio ministerium exercentes ipso facto Archieparchiae Metropolitanae incardinabuntur; simili modo seminarii alumni ex iisdem paroeciis provenientes novae circumscriptioni ascribentur. Insuper Venerabilem Fratrem Vladimirum Koubetch, Ordinis Basiliani a Sancto Iosaphat, antehac Episcopum eparchialem Sancti Ioannis Baptistae Curitibensem Ucrainorum, ad dignitatem Archiepiscopi Metropolitae promovemus, omnibus additis iuribus et obligationibus huic muneri adnexis ad normam Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio documenta exarentur et ad memoratam Congregationem mittantur. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo secundo mensis Maii, anno Domini bis millesimo decimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

Petrus Parolin
Secretarius Status

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.

 


*AAS, vol. CVI (2014), n. 8, pp. 612-613.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana