Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA 

ECCLESIASTICAE CIRCUMSCRIPTIONES GUIRATINGENSIS, RONDONOPOLITANA,
CUIABENSIS, BARRAGARTIENSIS ET PARANATINGUENSIS NOVA RATIONE DISPONUNTUR*

 

Ad totius dominici gregis destinati tutelam, curam continenter adhibemus, ut salutifera Salvatoris beneficia copiose largiterque recidant, qui nunc sunt, in homines. Quapropter Nos aptare properamus ecclesiastica instituta ut proposita haec commodius expediantur. Ideo Venerabilium Fratrum Praesulum Guiratingensis, Rondonopolitani, Barragartiensis et Paranatinguensis admisso rogatu, suffragante Venerabili Fratre Ioanne d’Aniello, Archiepiscopo titulo Paestano et in Brasilia Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis, Apostolica Nostra potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. Rondonopolitanae dioecesi, quae deinceps Rondonopolitana-Guiratingensis appellabitur, municipia tribuuntur Alto Araguaia, Alto Garças, Alto Taquari, Dom Aquino, Tesouro et Guiratinga, quae antehac ad dioecesim Guiratingensem pertinuerunt, necnon partes municipiorum Bardão do Melgaço, Cuiabá et Santo Antônio do Leverger ad archidioecesim Cuiabensem spectantium. Cathedrale templum in aede Sanctae Crucis in urbe Rondonopoli et Sancti Ioannis Baptistae in urbe Guiratingensi ponimus.

Praelaturam territorialem item Paranatinguensem, quae Orientalis Veris-Paranatinguensis vocabitur cuiusque sedis episcopalis in urbe locatur Primavera do Leste, ad gradum dignitatemque dioecesis evehimus, cui municipia addimus Primavera do Leste, Poxoréu et Jarudoré, hucusque ad dioecesim Guiratingensem pertinentia. Novae huius circumcriptionis Cathedrale templum Deo in honorem S. Francisci Xaverii in Paranatinga et S. Christophori in urbe Primavera do Leste dicatum statuimus. Eidem dioecesi municipia Campo Verde et Chapada dos Guimarães addimus, a dioecesi Rondonopolitana distracta.

Barragartiensi dioecesi municipia addimus Araguainha, Ponte Branca, Ribeirãozinho et Torixoréu, a dioecesi Guiratingensi seiuncta. Guiratingensem dioecesim extinguimus et eiusdem Seminarium, ad commune Venerabilium Fratrum Episcoporum quorum interest suffragium, Orientalis Veris-Paranatinguensi dioecesi nectimus.

Cetera ad iuris canonici normas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Ioannem d’Aniello quem supra memoravimus, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo quarto decimo, Pontificatus Nostri secundo.

FRANCISCUS PP.

 

De mandato Summi Pontificis
Petrus Parolin
Secretarius Status

Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 11, pp. 817-818.
 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana