Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IZCALLIENSIS *

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ECCLESIA CUAUTITLANENSI,
NOVA DIOECESIS CONDITUR, IZCALLIENSIS NOMINE

 

Christi voluntate, qua in universum mundum Apostoli missi sunt ad Evangelium gentibus nuntiandum (Mt 28, 19), Nos quoque vehementer impellimur ut quandocumque, per aptiorem ecclesialium rerum dispositionem, maior facultas hominibus data erit verbum Dei audiendi Eiusque sanctissimam maiestatem adorandi, id studiose curabimus. Cum ergo Congregatio pro Episcopis, accepta postulatione Venerabilis Fratris Villelmi Ortiz Mondragón, Episcopi Cuautitlanensis, necnon sententia Conferentiae Episcopalis Mexicanae audita, id statuerit ut, distractis quibusdam territoriis ab Ecclesia Cuautitlanensi, nova quaedam constitueretur dioecesis, Nos, praehabito favoribili voto Venerabilis Fratris Christophori Pierre, Archiepiscopi titularis Gunelensis et in Mexico Apostolici Nuntii, hoc consilium probamus et sequentia decernimus et iubemus. Distractum territorium, prout in praesens lege civili circumscribitur, municipiorum vulgo nuncupatorum Nicolás Romero, Tepotzotlán et Cuautitlán Izcalli a dioecesi Cuautitlanensi, in novae dioecesis formam redigimus Izcalliensis appellandae. Novae Ecclesiae sedem in urbe Cuautitlán Izcalli poni volumus, cuius templum paroeciale, Deo in honorem Sanctae Mariae Annuntiatae dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. Eadem insuper in ecclesia Cathedrali instituatur, ad normam iuris, Capitulum Canonicorum. Nova praeterea dioecesis suffraganea erit Metropolitanae Sedi Tlalnepantlanae atque Episcopus Izcalliensis pro tempore subiciet metropolitico iuri Archiepiscopi eiusdem Ecclesiae Metropolitanae. Congruae sustentationi Episcopi novae dioecesis providebitur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obveniente ex divisione, secundum canonem CXXII Codicis Iuris Canonici facienda, bonorum quae hactenus Mensae, vulgo Mitra, episcopali Cuautitlanensi ad memorata territoria pertinuerunt. Ut Pastori novae dioecesis in eius regimine validum tribuatur adiutorium, Consilium Presbyterale, Collegium Consultorum et Consilium a rebus oeconomicis quam primum institui iubemus. Circa Seminarii dioecesani erectionem necnon candidatorum ad sacerdotium formationem, praescripta iuris communis serventur, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione pro Clericis statutis. Permanens insuper presbyterorum educatio apte procuretur. Cum vero fieri potest, electos sacerdotes ad studia complenda Romam mitti cupimus.

Simul cum Izcalliensis dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit eo ipso sacerdotes dioecesi illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero sacerdotes seminariique tirones dioecesi illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae novam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia forte respiciunt a Curia Cuautitlanensi ad Curiam Izcalliensem, quam primum, transmittantur. Ad haec omnia perficienda deputamus memoratum Apostolicum Nuntium in Mexico, vel, ipso absente, negotiorum Sanctae Sedis ibidem gestorem; necessarias et opportunas iisdem tribuimus facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die nono mensis Iulii, anno Domini bis millesimo quarto decimo, Pontificatus Nostri secundo.

De mandato Summi Pontificis
Petrus Parolin
Secretarius Status

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 8, pp. 616-617.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana