Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MAKOKOUENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA IN GABONE AD GRADUM VICARIATUS APOSTOLICI ATTOLLITUR
 IMMUTATIS FINIBUS ET NOMINE

 

Undecim abhinc annos quam Veneratus Decessor Noster Sanctus Ioannes Paulus II ecclesialem communitatem Makokouensem Praefecturam Apostolicam constitui iure voluerit, laetissimi quidem interea tantis cernimus effloruisse catholicae pietatis navitatisque progressibus, ut ea nova altioreque collocatione inter Ecclesias particulares novoque ideo canonico gradu in praesens dignissima prorsus videatur. Quo profecto auctu non solum ipsi Praefecto Apostolico, undecim inibi annos indefesse assidueque operanti, necnon toti clero, merita laus tribueretur, verum etiam copiosiores pastoralis curae fructus exspectari in posterum posset. Hac ideo de re, ex consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, audito etiam Venerabili Fratre Ioanne Romaeo Pawłowski, in Gabone Nuntio Apostolico atque Archiepiscopo titulo Seinensi, necnon aliis quorum interest, Apostolica Nostra usi potestate Praefecturam Apostolicam Makokouensem ad Apostolici Vicariatus dignitatem, iisdem finibus eodemque nomine servatis, attollimus, factis iuribus et concessionibus congruis. Hanc praeterea Ecclesiam, duce scilicet Vicario ipso Apostolico, sollicitis credimus Oyemensis dioecesis peculiaribus curis, exoptantes profecto precantesque ut haec Matris Ecclesiae aestimatio et Christi Vicarii constitutio plurimum deinceps aedificando carissimo Makokouensi gregi proficiant. Volumus vero ut haec iussa Nostra exsequenda curet Venerabilis Frater Ioannes Romaeus Pawłowski, quem diximus, vel qui eo tempore, quo haec decreta ad rem adducentur, Apostolicae in Gabone Nuntiaturae praeerit. Qui autem negotium perfecerit exactae rei documenta, rite subscripta, ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittet. Contrariis quibusvis causis neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Iulii, anno Domini bis millesimo decimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

 

FRANCISCUS PP.

 

De mandato Summi Pontificis
         Petrus Parolin
          Secretarius Status

Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 11, pp. 815-816.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana