Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IN ERYTHRAEA NOVA CONSTITUITUR
ECCLESIA METROPOLITANA ASMARENSIS*

 

Multum fructum ut afferat vitis vera quae Christus est (cfr Io 15, 5) vehementer cupiens, Venerabilis Frater Berhaneyesus Demerew Souraphiel, C.M., Archiepiscopus Metropolita Neanthopolitanus, una cum Consilio Hierarcharum Ecclesiae Alexandrinae ritus gheez enixe petivit ut Ecclesia in Erythraea ad gradum metropolitanum sui iuris eveheretur et nova illic metropolia constitueretur, Nos verum libenter annuere volumus huiusmodi proposito. Quapropter, audito Venerabili Fratre Nostro Cardinale Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, a Metropolitana sui iuris archieparchia Neanthopolitana seiungimus eparchias Asmarensem, Barentuanam, Kerensem et Segheneitensem. Ex ita facto territorio, quod Erythraeam complectitur, novam Metropolitanam Ecclesiam sui iuris Asmarensem appellandam constituimus, cuius sedes princeps erit in urbe Asmarensi, eandemque circumscriptionem proinde ad gradum archieparchiae extollimus. Eius suffraganeae deinceps erunt ceterae supra dictae eparchiae in Erythraea. Haec omnia reliquaque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium expediantur. Insuper de eodem absolute negotio sueta documenta exarentur et ad memoratam Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Ianuarii, anno Domini bismillesimo quinto decimo, Pontificatus Nostri altero.

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. CVII (2015), n. 3, pp. 246.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana