Index   Back Top Print

[ AR  - DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PL  - PT ]

FRANCISCI
SUMMI PONTIFICIS

LITTERAE APOSTOLICAE

SUBLIMITAS ET MISERIA HOMINIS

IV CENTESIMA OCCURRENTE MEMORIA AB ORTU BLASII PASCAL

 

Sublimitas et miseria hominis admirabile illud constituunt locum obtinens praecipuum in cogitatione ac nuntio Blasii Pascal, qui die XIX mensis Iunii anno MDCXXIII Claromonte in Francogallia mediana natus est. Inde a puero et per totam vitam veritatis fuit indagator. Cuius nempe ex usu rationis, praesertim in mathematicis, geometricis, physicis et in philosophia detexit signa. Extraordinaria ante tempus ita repperit, ut magnam sibi existimationem colligeret. At ibi non constitit. Saeculo quidem tot magnorum scientiae progressuum, quos augescens philosophicae religiosaequae dubitationis spiritus comitabatur, Blasius Pascal strenuum veri inquisitorem se ostendit, qui ut talis semper “inquietus” perstat, novis aliisque finibus pellectus.

Haec ipsa tam acuta simulque opera patens ratio numquam in eo obmutescebat antiquam et usque novam sopiebat percontationem, quae in hominis anima personat: «Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?» ( Ps 8, 5). Haec percontatio cuiusque hominis cordi inest insculpta, cuiusvis temporis locique, cultus, loquelae, religionis. «Quid est homo in rerum natura? – sibi quaerit Pascal – Nihil pro infinito, pro nihilo totum». [1] Eadem ibi inclusa est percontatio, in illo Psalmo, in media illa amoris inter Deum et eius populum historia in carne “Filii hominis” Iesu Christi perfecta, quem etiam derelictum dono dedit Pater, ut gloria et honore coronaret eum super opera manuum suarum (cfr v. 6). Ab hac percontatione, mathematicis et geometricis tam dissimili requisita sermone, Pascal numquam discessit.

Hic habitum agnosci posse videmur praecipuum, quem “stupentem aditum ad res” definiamus, aditum scilicet ad alias sciendi existendique partes, aditum ad alios, aditum ad societatem. Exempli gratia, primus ipse fuit, qui Parisiis, anno MDCLXI, publica vehicula – “Currus a quinque nummis” vocata – instituenda curavit. Quod his ineuntibus litteris efferimus, ut instemus quod neque eius ad Christum conversio, initio potissimum sumpto ab illa «Nocte ignea» diei XXIII mensis Novembris anno MDCLIV, neque extraordinarius intellectus conatus christianae fidei defendendae eum a saeculo distraxerunt. Studiosus enim fuit quaestionum temporis sui animos maxime afficientium, sicut et rerum necessitatum omnium societatis participum, intra quam vitam degebat.

Rei patere voluit in eo, ne hora quidem morbi postremi, ab aliis non recedere. Illius temporis, cum quadragesimum ageret annum, haec verba referuntur, ubi novissimus locus reperitur evangelici eius itineris: «Si medici verum dicunt atque Deus sinit, ut ex hoc morbo me reficiam, mihi propono per reliquum vitae tempus nullum aliud habere officium, nullum aliud munus, nisi pauperum famulatum». [2] Movet utique animadvertere quod in postremis vitae diebus tam praeclarus cogitator, videlicet Blasius Pascal, nullam aliam viderit superiorem necessitatem quam ut vires impenderet in opera misericordiae: «Una Scripturae res obiecta est caritas». [3]

Laetamur itaque quod providentia, quarta centesima ab eius ortu interveniente memoria, facultatem praebeat honoris ei maxime praestandi ac simul ostendendi quae in cogitationibus suis suaque vita christifideles aetatis nostrae necnon viros feminasque bonae voluntatis huius temporis ad veram beatitudinem quaerendam concitare videntur: «Cuncti felices esse student. Nulla datur exceptio, quamvis alius alia instrumenta adhibeat. Ad hunc finem ipsi contendunt». [4] Quattuor saeculis post eius ortum, Pascal nobis itineris manet comes, qui nos verum bonum quaerentes prosequitur aeque ac, secundum donum fidei, humilem nostram laetamque Domini, qui mortuus est et resurrexit, agnitionem.

Christi amator, qui omnibus loquitur

Omnes Blasius Pascal permovere valet potissimum quia de humana condicione mirabiliter locutus est. Fallitur tamen qui eum non respiciat, quamvis summi ingenii virum, hominum morum peritum. Scripta quae eius Cogitationes componunt, quarum sententiae singulares quaedam praeclarae habentur, revera intellegi non possunt, si ignoratur Iesum Christum ac Scripturam Sacram eorundem simul fontem esse et explanationis clavem. De homine ac de Deo enim loqui coepit Pascal praecipue quod certitudinem attigit «non modo nos Deum per Iesum Christum novisse, non aliter verum nos ipsos ac per Iesum Christum novisse. Vitam ac mortem non novimus, nisi per Iesum Christum. Extra Iesum Christum nescimus quid sit vita nostra, mors nostra, Deus, nos ipsi. Sine Scriptura perinde, cuius obiectum nihil aliud est quam Iesus Christus, nihil novimus et obscuritatem tantum videmus». [5] Haec tam maxima asseveratio explanari meretur, quae ab omnibus intellegi possit neque pro mera doctrinae voce haberi Ecclesiae fidem haud communicantibus invia vel pro legitimae facultatis naturalis intellectus imminutione.

Fides, amor ac libertas

Cum christifideles simus, abscedere nos oportet a temptatione fidei nostrae argumenti instar sine controversia intentandae, quod omnibus iniungatur. Studebat sane Pascal, ut universi homines docerentur «Deum ac verum seiungi non posse». [6] Sciebat autem actum credentis ex Dei gratia fieri posse, a libero corde recepta. Qui ex fide «Deum Abraham, Deum Isaac, Deum Iacob, non philosophorum ac sapientium» [7] ipse convenerat, in Iesu Christo «Viam, Veritatem et Vitam» ( Io 14, 6) agnoverat. Quapropter eos omnes veritatem perquirentes – cuius rei in hac vita nullus est finis – cohortamur, ut Blasio Pascal aures praebere studeant, viro intellectu mirifico, qui nullam recordari voluit extra conspectum amoris vigere veritatem: «Ipsam veritatem idolum facimus, quoniam veritas extra caritatem non est Deus, sed eiusdem imago atque idolum, quod nec amandum est nec adorandum». [8]

Nobis ita praecavet Pascal a fallacibus doctrinis, superstitionibus vel intemperantiis, quae tot nostrum pace et gaudio mansuris arcent eius qui vult nos eligere «vitam et bonum» et non «mortem et malum» ( Dt 30, 15). Vitam nostram gravat quod nonnumquam, male cum videamus, malum ergo deligimus. Revera, tum modo Evangelii gaudio delectari possumus, «si Spiritus Sanctus invadit nos omni sua virtute nosque liberat ab infirmitate nimii studii nostri, ignaviae, elationis». [9] Praeterea, «absque discernendi prudentia facile commutari possumus in neurospasta, illius temporis proclivitatibus mancipata». [10] Proinde, intellectus et fides viva Blasii Pascal, qui ostendere nobis voluit religionem christianam esse «venerabilem, quia hominem bene cognitum habuit» et «amandam, qui verum bonum promittit», [11] subvenire nobis possunt, ut obscuritates et miserias huius mundi procedamus transeuntes.

Spiritus scientiae eximius

Cum mater eius anno MDCXXVI in caelum migravit, Blasius Pascal puer erat trium annorum. Stephanus, pater eius, clarus legis peritus, celebratus etiam fuit insignibus dotibus suis in scientiis praesertim mathematicis et geometricis. Inito consilio institutionis filiorum – Iacobae, Blasii et Gilbertae – comminus curandae, anno MDCXXXII Parisiis domicilium constituit. Blasius ingenium iamiam ostendebat eximium et conspicuum desiderium veritatis exquirendae, sicuti soror eius Gilberta narrat: «Iam a pueritia, adeo cedere aspernebat nisi solum veritati, quam ei videretur manifestam, ut rationes, quas ei alii non providerent ratas, ipse inquirebat». [12] Pater quondam filium in quaestionibus geometricis versantem deprehendit et statim animadvertit Blasium, vix duodecim annos natum, Euclidis duo et triginta propositiones illas, quas sub aliis nominibus in libris ignorabat explanatas, plane solum demonstravisse, figuris super terra delineatis. [13] De eo meminit Gilberta patrem esse «ab excellentia virtuteque tanti intellectus perculsum». [14]

Sequentibus annis, Blasius Pascal inaestimabile ingenium suum perfecit, cui vires suas consecravit. Inde a decimo et octavo aetatis anno maximos temporis sui eruditos frequentavit atque inventiones editionesque citius successerunt. Anno MDCXLII, dum aetatis suae vicesimum agebat annum, apparatum arithmeticum excogitavit, qui avus habendus est machinae nostrae calculatoriae. Hanc magnam vim Blasius Pascal adhibet nobis praestantiae revocandae humanae rationis, qui ad eam adhibendam vocamur, ut mundum circa nos explanet. Spiritus geometricus, qui ex hoc constat ingenio singulariter intellegendi quomodo res suis muneribus fungantur, totam vitam profuit ei, sicuti clarissimus theologus Ioannes Ursus von Balthasar disputavit: «Valet insuper e subtilitate propositorum geometricorum et scientiarum naturae omnino aliam attingere subtilitatem propositorum exsistentiae generaliter et doctrinae christianae». [15] Haec confidens exercitatio rationis naturalis, quae eum participem facit universae hominum fraternitatis veritatem perquirentium, ipsius intellectus limites ei recognoscere concessit una et Revelationis rationibus naturae modos excedentibus sese pandere secundum mentem paradoxorum, quae insigne eius philosophicum sunt et docta venustas eius Cogitationum: «Ecclesiae adversus abnegatores pariter arduum fuit Iesum Christum hominem esse ac Deum exhibere. Et species pariter erant ingentes». [16]

Philosophi

Multa scripta Blasii Pascal plerumque ad sermonem philosophicum pertinent, praesertim Cogitationes, quae corpus sunt fragmentorum post mortem typis datum sub specie adnotationum seu adumbrationum philosophi cuiusdam theologico propositum conciti, cuius inquisitores, haud sine varietate lectionum, conituntur restituere cohaerentiam atque ordinem genuinum. Cupidus amor Christi et servitium pauperum, quod in prooemio memoratus sum, non tantum cuiusdam hiatus in spiritu huius audacis discipuli fuerunt signum, quantum altioris perceptionis genuini intellectus Evangelii, alicuius progressus, auxiliante gratia, ad vivam veritatem Domini. Qui, supernaturali eiusdem persuasione praeditus, fidem videbat tam congruentem rationi, quam quae infinitum quantum excedat, disputationem cum ipsius fidem non communicantibus ulterius propellere voluit, quandoquidem «eam dare non possumus eius egentibus, nisi per ratiocinationem, exspectantes ut Deus iisdem eam donet per intellectum cordis». [17] De evangelizatione agebatur reverentia patientiaque suffulta, quam aetati nostrae decebit imitari.

Ad Blasii Pascal sermonem de Christi fide bene intellegendum, oportet ergo philosophiam eius diligenter attendere. Sapientiam admirabatur antiquorum philosophorum graecorum, qui compotes fuerunt simplicitate aequitate animi in suae vitae conversatione, sicuti sodales unius civitatis (πόλις): «Platonem vel Aristotelem animo concipimus magnis morosorum paludamentis indutos. Homines autem fuerunt probi et sicut ceteri, parati qui cum amicis riderent. Cum porro delectati sunt Leges vel Politicam scribendo, hoc fecerunt delectionis causa. Pars illa fuit minime philosophica ac severa eorum vitae, cum maxime philosophica simpliciter placideque fuisset vivere». [18]

Claritate eorumque utilitate praetermissa, Pascal horum philosophorum tamen agnovit fines: Stoicorum doctrina superbia animos inflat, [19] Scepticorum desperatione. [20] Procul dubio, humana ratio naturae rerum est portentum, quod hominum genus inter cunctas creaturas effert, quia «Homo haud quidam calamus est, fragilissimus omnium, sed calamus est cogitans». [21] Intellegitur itaque fines philosophorum fines simpliciter esse rationis creatae. Nam, frustra Democritus dictitabat: «De omnibus loquar», [22] cum ratio per se sola quaestiones summas atque instantissimas solvere nequeat. Nam, quid, tempore Blasii Pascal sicut et nostris diebus, est argumentum quod maxime interest nostra? Argumentum est de sortis nostrae, de vitae nostrae integro sensu, ac de spe nostra, quae ad felicitatem porrigitur, quam nefas non est existimare aeternam, sed Deo soli licet donare: «Nihil tam maximi momenti est homini quam condicio sua, nihil tam metuendum quam aeternitas». [23] Blasii Pascal Cogitationes meditantes, decretum hoc aliquo modo reperimus: «Res maior est forma», quia Pascal nos docet, ut abstineamus «a variis speciebus rei dissimulandae», ab «angelicis morositatibus», ab «eruditionibus sine sapientia». [24] Nihil perniciosius est quam cogitatio re destituta: «Quis angelus fieri vult, facit bestiam». [25] Et letales doctrinae, quibus in re oeconomica, sociali, anthropologica ac morali continenter laboramus, detinent asseclas suos intra receptacula persuasionis, ubi forma in locum rei succedit.

De hominum statu

Doctrina Blasii Pascal, omnino paradoxis perfusa, ex tam humili quam perspicuo intuitu procedit, qui «rem ratiocinatione illustratam» [26] attingere studet. Primum animadvertit hominem quasi sibi ipsi extraneum esse, sublimem ac miserum. Sublimis est propter rationem suam, ob facultatem suam cupiditates dominandi, et sublimis etiam «quia se miserum confitetur». [27] Maxime aliter quam suis satisfacere impetibus vel potius eosdem cohibere appetit, «cum, quod est natura in animantibus, in hominibus miseriam appellemus». [28] Intolerabilis exstat incongruentia et inter infinitam nostram voluntatem beatitudinis experiendae ac veritatis cognoscendae et finitam nostram rationem ac corporis imbecillitatem, quae ad mortem ducit. Blasii Pascal vis enim etiam in implacabili eius rerum consideratione invenitur: «Non oportet animum praecelsum habere, ut intellegamus veras ac firmas delectationes in hoc mundo nullas esse et omnes voluptates nostras nihil aliud esse nisi vanitatem et mala nostra infinita et mortem, denique, quae nobis iugiter instat, post aliquot annis profecto necesse esse, ut horribilem necessitatem nobis imponat vel interitos vel miseros esse in aeternum. Nihil hac re certius est, nec taetrius. Audacter agamus sane: en exitus reliquus pulcherrimae vitae mundi». [29] Hac in infelici condicione homo plane non potest in semetipso saeptus manere, cum miseria eius atque incerta fortuna intolerandae ei sint. Opus est ei igitur animum remittere, sicuti Pascal facile agnoscit: «Hinc fit ut homines admodum clamorem frequentiamque diligant». [30] Nam si enim homo a sua condicione animum non avertit – scimus enim tam commode omnes animum relaxare opere voluptatibusve vel necessitudinibus cum propinquis vel amicis, sed, proh dolor, vitiis etiam, ad quae impetus quidam nos ducunt –, eius humanitas experitur «nihilum suum, alienationem suam, inopiam suam, servitutem suam, infirmitatem suam, inanitatem suam. Et ex ima eius anima [prodeunt] taedium, intemperies, tristitia, molestia, indignatio, desperatio». [31] Oblectamentum tamen neque exstinguit neque replet magnam vitae et beatitudinis cupiditatem. Quod omnes vero comperimus.

Tum vero Pascal magnam coniecturam suam capit: «Quid ergo aviditas haec, quid impotentia haec nos monet, nisi quod adfuit olim in homine sincera beatitudo, cuius nunc tantum signum et fere inane vestigium ei supersunt, quae frustra ille omnibus circumstantibus rebus refercire conatur, absentia in subsidium devocans, quod a praesentibus non impetrat? Sed frustra, nam immensum hoc barathrum numquam repleri potest, nisi a re infinita atque aeterna, id est a Deo ipso». [32] Si sicut «rex imperio exspoliatus» [33] est, ad maiestatem amissam recipiendam tantum propensus, cui tamen sentit se mancum, quid est ergo homo? «Quae vana imago est ergo homo? Quae novitas, quod monstrum, quae congeries, qui subiectus discrepans, quod prodigium? Omnium rerum iudex, debilis terrae vermis, custos veri, abagis et erroris receptaculum, gloria et detrectatio universi: quis hunc nodum expediet?». [34] Pascal, uti philosophus, bene perspicit quod «quo magis homo ratione utitur, eo magis in eo sublimitas et ignominia inveniuntur», [35] quorum nulla est discrepantium coniunctio. Humana ratio, enim, ea componere non potest neque aenigma solvere.

Proinde, Pascal animadvertit, si adest Deus et divinam accepit revelationem homo – sicut aliquae religiones asseverant – et eadem revelatio verax est, ibi responsum reperiendum esse optatum ad discrepantia solvenda quae eundem hominem excruciant: «Sublimitates et miseriae hominis ita manifestae sunt, ut necesse sit veram religionem nos docere altum quoddam sive sublimitatis principium sive miseriae homini inesse. Eidem religioni praeterea explicanda sunt admirabilia haec discrepantia». [36] Ideo, magnis perspectis religionibus, Pascal colligit «nullam cogitationem nullumque asceticum vel mysticum inceptum viam salutis exhibere posse», nisi ex «superiore veritatis ratione gratiae in animam collustratae». [37] «Frustra, homines – scribit Pascal, fingens quae verus Deus sit dicturus nobis – quaeritis in vobis miseriarum vestrarum remedia. Omnes illuminatae rationes vestrae summum assequi valent, ut intellegatis vos neque veritatem neque bonum in vobis reperire posse. Quae licet polliciti vobis essent philosophi, minime tamen cesserunt. Iidem enim nesciunt sive quid sit verum bonum vestrum sive quae vestra vera condicio». [38]

Hic Pascal, singulari sui ingenii vi humanam condicionem, Sacram Scripturam et Ecclesiae traditionem perscrutatus, infantiae spiritus simplicitate consilium init se proponendi humilem Evangelii testem. Christifidelis est ille, qui de Iesu Christo iis loqui vult, qui callide constituunt validas deesse rationes ad veritates Christi fidei credendas. Pascal contra expertus est thesauros Revelationis non modo rationis postulatis haud obici, sed etiam inauditum deferre responsum, quod nulla philosophia ex se assequi potuisset.

Conversio: visitatio Domini

Die XXIII mensis Novembris anni MDCLIV, Pascal altissimam experientiam vixit, quae usque ad hunc diem “noctis igneae” nomine nuncupata est. Hic mysticus sane usus, qui fletus laetitiae in eo excivit, tam vehemens magnique momenti ei fuit, ut memoriam eius quadam in chartula adiecto die referret, cui Memorialis tribuit titulum, quae, in panno subtus tunicae eius abscondita, solummodo post eius mortem inventa est. Quamvis rei pernosci nequeat natura, quae in anima Blasii ea nocte accidit, de occursu tamen agi videtur, cuius ipse similitudinem agnovit cum illo in universa revelationis historia et salutis summo, quem habuit Moysës ante rubum ardentem (cfr Ex 3). Vox «ignis», [39] quae Pascal capiti Memorialis sui imponere voluit, nos monet, ut, debitis attentis dissimilitudinibus, haec rerum cognatio inquiramus. Utriusque eventuum conexionem Pascal ipse videtur efferre, qui statim post ignis evocationem titulum, quem Dominus sibi attribuerat coram Moyse, resumpsit: «Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob» ( Ex 3, 6.15), sane adiungens: «Non philosophorum et sapientium. Fides certa, fides certa, animi sensus, laetitia, pax. Deus Iesu Christi».

Ita est: Deus noster laetitia est, quod Blasius Pascal coram universa Ecclesia sicut et omnibus Deum quaerentibus testatur: «Deus minime est notio modo mente intellecta vel Deus cosmicus: minime quidem! Deus est Deus alicuius personae, alicuius vocationis, Deus Abraham, Isaac, Iacob, Deus qui certitudo est, animi sensus, gaudium». [40] Hic occursus, qui Blasio Pascal «sublimitatem animae humanae» confirmavit, gaudio vivo atque inexhausto eum implevit: «Gaudium, gaudium, gaudium, lacrimae laetitiae». Divinum hoc gaudium eidem confessionis et precationis locus fit: «Iesus Christus. Ego quidem ab eo discessi, ab eo effugi, eiuravi eum, cruci affixi eum. Utinam numquam ab eo discedam!». [41] Experientia amoris illius Dei personalis, Iesu Christi, qui nostram historiam participavit et iugiter vitam nostram participat, Blasium Pascal trahit in iter altae conversionis ac proinde «summae et dulcis detrectationis», [42] cum in caritate peragatur, veteris hominis, «qui corrumpitur secundum desideria erroris» ( Eph 4, 22).

Sicut sanctus Ioannes Paulus II suis in magnis Litteris encyclicis de necessitudinis natura inter fidem et rationem meminerat: «Philosophi veluti Blasius Pascal» recusatione eminent cuiuslibet «insolentiae» et electione habitus pariter «humilitate» et «audacia» suffulti. [43] Hi quidem experti sunt «fidem rationem a praesumptione liberare». Iam ante noctem diei XXIII mensis Novembris anni MDCLIV videlicet Blasium Pascal de existentiam Dei nullam habere dubitationem: «Scit etiam illum Deum summum bonum esse. [...] Id quo caret et quod exspectat, non est intellectus sed imperium, non veritas sed vis». [44] Nunc quidem haec vis ei ex gratia data est: ipse certa fide ac laetitia animadvertit se a Iesu Christo attrahi: «Deum non novimus, nisi per Iesum Christum. Hoc sine mediatore omne commercium nostrum cum Deo excuditur». [45] Invenire Iesum Christum vult Salvatorem et Liberatorem, quem indigemus, invenire: «Deus ille aliud non est quam miseriae nostrae reparator. Deum igitur bene nequimus cognoscere incognitis iniquitatibus nostris». [46] Velut omnis vera conversio, Blasii Pascal conversio in humilitate fit, quae «a nostra solitaria conscientia et ab animo suipsius testimoniali» [47] nos liberat.

Immensum atque inquietum Blasii Pascal ingenium, coram Iesu Christi revelatione pace et gaudio referto, nos monet, secundum «cordis rationem», [48] ut «his caelestibus luminibus» [49] collustrati secure procedamus. Si enim Deus noster «Deus qui se abscondit» (cfr Is 45, 15) est, hoc fit quia «se abscondere voluit», [50] ut ratio nostra, gratia illuminante, eum numquam revelare desinat. Itaque, per gratiae illuminationem eum cognoscere possumus. Opus autem est, ut hominis libertas pandatur; et Iesus nos adhuc consolat: «Non me quaesieris, nisi me inveneris». [51]

De cordis ordine et credendi rationibus

Ad Decessoris Nostri Benedicti XVI verba, «ab initio traditio catholica fidem rationi antepositam reiecit, quae enim adversus rationem est credendi voluntas». [52] Item Pascal funditus adhaeret «fidei in Deum intellectui», [53] quia non solum «mens cogi non potest, ut quae novit falsa credat», [54] sed etiam «si rationis principia evertuntur, absurda ac ridicula erit religio nostra». [55] Si autem fides rationi est consentanea, etiam Dei donum est, quod nemini inculcari potest: «Quod egemus amari amoris causarum composita non probatur dictione. Risum hoc movet», [56] monet urbanitate sua Pascal, qui comparationem inter humanum amorem instituit et modum, quo ostenditur nobis Deus: prorsus pariter et amor ille, «qui praebet se, sed minime ingerit, amor Dei se ingerit numquam». [57] Iesus «testimonium perhibuit veritati» (cf. Mt 4, 8-10; Io 6, 15), sed «eam tamen contradicentibus vi imponere noluit». [58] Proinde, «sat lucis est modo videndi appetentibus et sat obscuritatis contrariam animi indolem habentibus». [59]

Ad asseverandum porro accedit quod «a probatione differt fides. Illa humana est, haec autem Dei donum». [60] Proinde, credere nequitur, «nisi Deus cor ad fidem inclinet». [61] Si ordinem superiorem, qui rationi praeest, appetit fides, hoc nullomodo vult hanc repugnare illi, sed infinite praeeminere. In scriptis ergo philosophi Pascal non invenimus imprimis rationem collustrantem fidem, sed christianum magistrum intellectus miri, qui ordinem praeclare docere valuit a Deo supra ipsam rationem donatum: «Infinitum discrimen inter corpora et spiritus imago est infinite infinitioris discriminis inter spiritum et caritatem, quae naturam superat». [62] Vir doctus geoemetriae studiosus, scientiae scilicet corporum in spatio positorum, atque geometra philosophiae studiosus, scientiae scilicet spirituum in historia positorum, Blasius Pascal, fidei collustratus gratia, experientiae suae universitatem plene sic exprimebat: «Ne exigua quidem cogitatio de universitate corporum germinari posset: nam fieri non potest, quia ad alium ordinem hoc pertinet. Ex universitate corporum sprituumque verae caritatis fluxus emicuit, nam fieri non potest, quia ad alium ordinem hoc pertinet, qui naturam superat». [63]

Neque intellectus geometricus neque philosophica ratiocinatio concedunt hominem attingere solum mundi ac sui ipsius «limpidiorem visionem». Qui in computationis minimis intenditur, in universitate minime proficit, quae “omnia principia intellegere” permittit. Hoc «intellectus perceptionis» est, cuius merita Pascal pariter extollit, quia, si verum arripere contenditur, «res videnda est extemplo atque uno subitoque conspectu». [64] Qui intellectus perceptionis locus est a Pascal nuncupatus “cor”: «Rem non modo ratione, sed etiam corde cognoscimus. Hac tantum via prima cognoscimus principia, quibus frustra ratiocinatio, nihil sane illis communicans, conatur obstare». [65] Divinae veritates, ergo, necnon quod Deus, qui nos creavit, amor est et Pater, Filius et Spiritus Sanctus est et incarnatus in Iesu Christo est et mortuus et pro nostra salute resurrexit, ratione demonstrari nequeunt, sed certa fide cognosci possunt atque e sensibus spiritualibus ad intellectum rationalem deinde transire, qui eas veras agnoscit et invicem explicare potest: «Propter hoc qui per cordis sensus fidem a Deo acceperunt valde beati sunt et iuste legitimeque ad credendum adducti». [66]

Iesum Christum non solum ignorare, sed ignaviae vel passionum causa Evangelium attente non considerare aliquos humana natura fratres Pascal numquam perpessus est. In Iesu Christo enim eorum vita disceptatur. «Animae immortalitas ita urget nos, adeo funditus nos tangit, ut omnino insanos oporteat nos esse, qui eam exquirere neglegamus. […]. Proinde, inter eos, qui de his non persuadentur, eos prorsus discerno qui maxima diligentia discere student ab illis qui vivunt horum immemores et securi». [67] Ipsi comperimus nos mortem saepe fugere vel continere conari, confisi «humanae finitudinis cogitationem amovere» nos posse vel «morti imperium eripere eiusque metum declinare. Christiana autem fides modus non est mortis formidinis expellendae, sed nos potius ducit ad eandem obeundam. Ianuam illam serius ocius omnes transibimus. Vera lux mortis mysterium illuminans e Christi resurrectione manat». [68] Sola gratia Dei cordi hominis concedit ad divinam cognitionem seu ad caritatem accedere. Insignis aetatis nostrae philosophi Pascal interpres de hoc scripsit: «Nullomodo christiane cogitat cogitatio, nisi ad caritatem a Christo operatam accedat». [69]

Pascal, controversia et caritas

Priusquam ad finem perveniamus Blasii Pascal necessitudines cum Iansenismo oportet ponderare. Una ex sororibus eius, Iacoba, vitam religiosam apud Portum Regalem in Congregatione quadam erat ingressa, cuius theologicam doctrinam penitus Cornelius Jansen affecerat, Iansenii cognomine appellatus, qui tractatum composuerat, cui titulus Augustinus, anno MDCXL editum. Eius post «noctem igneam», Pascal secesserat meditaturus apud abbatiam Portus Regalis, mense Ianuario anno MDCLV. Consequentibus mensibus, magna controversia et quidem antiqua apud Sorbonam studiorum universitatem Parisiensem Iesuitas et «Iansenistas» opponebat, qui Augustinus conectebantur. De Dei gratia et de necessitudine inter gratiam et humanam naturam plerumque disputabatur, potissimum de libero arbitrio. Licet ad Congregationem Portus Regalis non pertineret et natura sua huius illiusve partis non esset sectator – scribit enim «Equidem solus sum […] ad Portum Regalem neutiquam pertineo» [70] –, Iansenistae officium ei defensionis suae detulerunt, praesertim propter artis eius rhetoricae celebratam virtutem. Quo munere annis MDCLVI et MDCLVII functus est, seriem quandam duodeviginti epistolarum evulgans, quae Provinciales nuncupantur.

Quamquam complures propositiones «iansenistae», quae dicuntur, fidem revera aversabant, [71] sicuti ipse agnovit, Pascal infitiabatur tamen eas in Augustinus contentas esse et a membris Portus Regalis acceptas. Nonnullae nihilominus postremi Augustini asseverationes, ad praedestinationem exempli gratia attinentes, quas Iansenius subtilius adhibuerat, rectae non videntur. Intellegere necesse est, sicuti V saeculo sanctus Augustinus Pelagianis refragari voluerat, qui asseverabant hominem suis viribus et absque Dei gratia bonum operari ac salvari posse, Pascal sincere decrevisse doctrinam pelagianam vel semipelagianam oppugnare, quam a Iesuitis «molinistis» (ex nomine theologi Aloisii de Molina, anno MDC mortui, cuius auctoritatem medio saeculo XVII adhuc plane vigebat) suffultam censebat. De eius propositorum sincera integritate ei nobis est concedendum.

Hae litterae locus prorsus non sunt quaestionis iterandae. Attamen, quod aeque fuit de Pascal propositis cavendum, id adhuc nostris temporibus viget: “neopelagianismus”, [72] ad cuius sententiam omnia pendent «ex humano conatu, qui per normas et ecclesialia instituta exprimitur», [73] ex eo agnoscitur, quod «vitiat nos praesumptione salutis, quae nostris conatibus adipiscimur». [74] Praecipue insuper edicere oportet postremam Pascal de gratia sententiam, et peculiariter de Deo qui «omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire» ( 1 Tim 2, 4), verbis plane catholicis eius sub vitae finem esse enuntiatam. [75]

Quomodo has litteras incohantes diximus, Blasius Pascal, sub eius brevis vitae, at admodum divitis ac fecundae finem, primum locum fratribus diligendis destinavit. Ipse sentiebat se atque putabat unius corporis membrum, quandoquidem «Deus postquam caelum et terram creaverat, quae naturae suae felicitatem minime animadvertunt, creaturas facere voluit, quae eum cognoscere possent atque membrorum cogitantium esse corpus». [76] Pascal, sicut fidelis laicus, Evangelii gaudium gustavit, cuius gratia Spiritus «omnia hominis adiuncta» fecundare ac sanare vult atque «universos homines in Regni mensam» coadunare. [77] Cum anno MDCLIX miram Precationem ad sanum morborum usum a Deo petendum composuit, Pascal vir reperitur pacatus, qui controversias ipsamque apologeticum sermonem amplius non persequitur. Graviter aegrotans necnon iamiam moriturus, sacram Communionem postulavit, quod autem factum non est extemplo. A sorore sua idcirco quaesivit: «Quandoquidem cum Capite [scilicet: Iesu Christo] communicare non possum, cum membris quidem velim communicare». [78] Et «magnopere mori ille optabat in pauperum turba». [79] «Simplicitate infantis obit»: [80] sic de eo dicitur paulo ante ultimum eius spiritum, die XIX mensis Augusti anno MDCLXII. Sacramentis receptis, haec novissima fuerunt eius verba: «Ne umquam me deserat Deus». [81]

Utinam lucida eius opera aeque ac eius vitae exemplum, in Iesu Christo funditus baptizatae, nos adiuvent ad veritatis, conversionis caritatisque iter usque ad finem peragrandum. Hominis vita enim brevissima est: «Aeterna in laetitia pro uno probationis die in terra». [82]

Datum Romae, Laterani, die XIX mensis Iunii, anno MMXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

 
 Franciscus
 
 
 

[1] Cogitationes, n. 230: adhibita est editio Blaise Pascal, Opere complete, a cura di Maria Vita Romeo, Florentiae - Mediolani 2020 ( Bompiani. Il pensiero occidentale), 2384.

[2] G. Périer, Vita docti viri Pascal, in Œuvres complètes, par M. Le Guern, I, Parisiis 1998 ( Bibliothèque de la Pléiade, 34), 91.

[3] B. Pascal, Cogitationes, n. 301: ed. Romeo, 2422.

[4] Ibid., n. 181: ed. Romeo, 2360.

[5] Ibid., n. 36: ed. Romeo, 2290.

[6] Id., Colloquium cum domino de Saci da Epicteto et Montaigne, 28: ed. Romeo, 1539.

[7] Id. Cogitationes, n. 757 (seu Memoriale): ed. Romeo, 2744.

[8] Ibid., n. 767: ed. Romeo, 2758.

[9] Adhort. ap. Gaudete et exsultate (19 Martii 2018), 65: AAS 110 (2018), 1129.

[10] Ibid., 167: AAS 110 (2018), 1158.

[11] B. Pascal, Cogitationes, n. 46: ed. Romeo, 2294.

[12] G. Perier, Vita docti viri Pascal, 64.

[13] Cfr ibid., 65.

[14] Ibid.

[15] Sub voce « Pascal», in Gloria. Un’estetica teologica. III: Stili laicali: Dante, Giovanni della Croce, Pascal, Hamann, Solovev, Hopkins, Péguy, Mediolani 1976 ( Già e non ancora, 6), 169 .

[16] B. Pascal, Cogitationes, n. 338: ed. Romeo, 2440.

[17] Ibid., n. 142: ed. Romeo, 2334-2336.

[18] Ibid., n. 457: ed. Romeo, 2518-2520.

[19] Cfr Id., Colloquium Blasii Pascal cum domino de Saci de Epicteto et Montaigne, 57: ed. Romeo, 1551.

[20] Cfr Id., Cogitationes, n. 240: ed. Romeo, 2394-2396.

[21] Ibid., n. 231: ed. Romeo, 2392.

[22] Ibid., n. 230: ed. Romeo, 2386.

[23] Ibid., n. 682: ed. Romeo, 2642.

[24] Franciscus, Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 231: AAS 105 (2013), 1114.

[25] B. Pascal, Cogitationes, n. 558: ed. Romeo, 2562.

[26] Franciscus, Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 232: AAS 105 (2013), 1114.

[27] B. Pascal, Cogitationes, n. 146: ed. Romeo, 2336.

[28] Ibid., n. 149: ed. Romeo, 2336.

[29] Ibid., n. 682: ed. Romeo, 2640.

[30] Ibid., n. 168: ed. Romeo, 2350.

[31] Ibid., n. 515: ed. Romeo, 2550.

[32] Ibid., n. 181: ed. Romeo, 2360.

[33] Ibid., n. 148: ed. Romeo, 2336.

[34] Ibid., n. 164: ed. Romeo, 2344.

[35] Ibid., n. 506: ed. Romeo, 2546.

[36] Ibid., n. 182: ed. Romeo, 2362.

[37] H.U. von Balthasar, s.v. « Pascal», in Gloria. Un’estetica teologica, III, 172.

[38] B. Pascal, Cogitationes, n. 182: ed. Romeo, 2364.

[39] Ibid., n. 757 (seu Memoriale): ed. Romeo, 2742.

[40] Franciscus, Catechesis (3 Iunii 2020): L’Osservatore Romano 160/126 (4 Iunii 2020), 8.

[41] B. Pascal, Cogitationes, n. 757 (seu Memoriale): ed. Romeo, 2744.

[42] Ibid.

[43] Fides et ratio (14 Septembris 1998), 76: AAS 91 (1999), 64.

[44] H. Gouhier, Blaise Pascal. Commentaires, Parisiis 1971 2 ( Bibliothèque d’histoire de la philosophie), 44-45.

[45] B. Pascal, Cogitationes, n. 221: ed. Romeo, 2378.

[46] Ibid.

[47] Franciscus, Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 8: AAS 105 (2013), 1022.

[48] B. Pascal, Cogitationes, n. 329: ed. Romeo, 2438.

[49] Ibid., n. 240: ed. Romeo, 2396.

[50] Ibid., n. 275: ed. Romeo, 2408.

[51] Ibid., n. 762: ed. Romeo, 2750.

[52] Catechesis (21 Novembris 2012):  L’Osservatore Romano 152/269 (22 Novembris 2012), 8.

[53] Ibid.

[54] Id., Colloquium Blasii Pascal cum domino de Saci de Epicteto et Montaigne, 12: ed. Romeo, 1535.

[55] B. Pascal, Cogitationes, n. 204: ed. Romeo, 2374.

[56] Ibid., n. 329: ed. Romeo, 2438. 

[57] Franciscus, Homilia in sollemnitatem Domini nostri Iesu Christi universorum Regis (20 Novembris 2022): L’Osservatore Romano 162/266 (21 Novembris 2022), 3.

[58]  Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae (7 Decembris 1965), 11: AAS 58 (1966), 937.

[59] B. Pascal, Cogitationes, n. 182: ed. Romeo, 2368.

[60] Ibid., n. 41: ed. Romeo, 2292.

[61] Ibid., n. 412: ed. Romeo, 2468.

[62] Ibid., n. 339: ed. Romeo, 2440.

[63] Ibid.: ed. Romeo, 2442.

[64] Ibid., n. 671: ed. Romeo, 2626.

[65] Ibid., n. 142: ed. Romeo, 2334.

[66] Ibid.

[67] Ibid., n. 682: ed. Romeo, 2640.

[68] Franciscus, Catechesis (9 Februarii 2022) : L’Osservatore Romano 162/32 (9 Februarii 2022), 2.

[69] J.-L. Marion, La métaphysique et après. Essai sur l’historicité et sur les époques de la philosophie, Parisiis 2023 ( Grasset, Essai), 356.

[70] B. Pascal, Epistula provincialis XVII: ed. Romeo, 1267.

[71] Cfr B. Neveu, L’erreur et son juge: remarques sur les censures doctrinales à l’époque moderne, Neapoli 1993 ( Istituto Italiano per gli Studi filosofici. Serie Studi, 12).

[72] Cfr Congregatio pro Docrina Fidei, Epistula Placuit Deo (22 Februarii 2018): AAS 110 (2018), 427-436; Franciscus, Adhort. ap. Gaudete et exsultate (19 Martii 2018), 57-59: AAS 110 (2018), 1127-1128.

[73] Ibid., 59: AAS 110 (2018), 1128.

[74] Litt. ap. Desiderio desideravi (29 Iunii 2022), 20: L’Osservatore Romano 162/147 (30 Iunii 2022), 9.

[75] Cfr Cogitationes, n. 771: ed. Romeo, 2762; cfr B. Pascal, Œuvres complètes. Présentation et notes de L. Lafuma, Parisiis 1963 ( L’intégrale), n. 931, p. 623, ubi, ineunte cogitatione, aliquo modo expuncta inveniuntur verba: «Amo omnes homines quasi fratres mei essent, quia omnes redempti sunt».

[76] B. Pascal, Cogitationes, n. 392: ed. Romeo, 2462.

[77] Franciscus, Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 273: AAS 105 (2013), 1130.

[78] G. Périer, Vita docti viri Pascal, 92-93.

[79] Ibid., 93.

[80] Ibid., 90.

[81] Ibid., 94.

[82] B. Pascal, Cogitationes, ed. Lafuma, n. 913, p. 618 (e fragmentis in copiis non recensitis).



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana