Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS IOANNAE AEMILIAE DE VILLENEUVE
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

« Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam » (Lc 9, 24).

Haec quidem Evangelii verba prorsus tenuit beata Ioanna Aemilia de Villeneuve, quae «soli Deo » totam se addixit. Ex fide et in Dominum amore magna erga animas manavit caritas, quae ipsius apostolicum studium ad indigentiores salvandos conversum sustinuit.

Tolosae die IX mensis Martii anno MDCCCXI nata est; domi solidam christianam institutionem recepit, inde a iuventute demonstrans magnam devotionem eximiamque animi in pauperes proclivitatem. Cum decrevisset se totam Deo tradere, voluit Congregationem Filiarum Caritatis adire, sed tam moderator spiritalis quam Archiepiscopus Albiensis ad novum religiosum Institutum condendum eam direxerunt. Sic, devicta contraria Patris voluntate, die VIII mensis Decembris anno MDCCCXXXVI Aemilia una cum duabus sociis caeruleum vestimentum induit, conspicuum signum illarum religiosarum, praesidio fruentium Immaculatae Conceptionis, quae facturae erant opera misericordiae et traditurae ad pauperes et indigentes fidem. Temporis intervallo apud sororum Visitationis transacto, nomen sibi sorori Mariae indidit atque vota religiosa nuncupavit. Sollicitam dedit operam ut filiae ad sanctitatem impellerentur, in forma quadam missionaria, in qua praecipuum obtineret locum Dei adimpleta voluntas, sub stricta paupertate ac flagranti apostolico animo.

Firma fide et immensa divinae iuvantis Providentiae fiducia, difficultates superavit ex penuria bonorum materialium orientes atque iam anno MDCCCXLVI Congregatio in Senegalia et sequenti anno in Gabone missiones condidit. Beata paupertatem diligebat, quam unam ex praecipuis notis sui Instituti reddidit, non modo ut plenam Evangelii adhaesionem indicaret, sed ut verum charisma exhiberet, quod animas sanctificare iuvaret, cum complures per conspicuum testimonium a mundi bonis seiunctionis aedificaret, quod tam ipsa quam tota Congregatio dabant. In Deum caritatem per ferventem vitam eucharisticam, adorationem et reparationem manifestavit, quam precatione alebat, potissimum Sanctissimo Sacramento adorando. Inde a pueritia Sanctissimae Virgini Mariae devotissima fuit atque omnis Congregationis spiritalitas solida blandaque Matri Immaculatae Christi devotione imbuebatur. Anno MDCCCLIII post ponderatam cogitationem beata statuit Antistitae Generalis munus deponere, quod inde a condito Instituto gerebat, ut oboediret tamquam simplex religiosa itaque humilitatem heroice viveret, exemplum exhibens eximiae caritatis erga novam Antistitam. Post brevem morbum die II mensis Octobris anno MDCCCLIV, XLIII annos nata, domum Patris petivit, cum maererent sorores et quotquot homines cognoverunt eam, sanctitatis fama circumdatam. Beatificationis causa anno MCMXLVIII incohata est atque iis servatis rebus iure statutis ac parata Positione, faventibus Consultoribus historicis et Consultoribus theologis, suffragantibus Patribus Cardinalibus et Episcopis in Sessione Ordinaria die IV mensis Aprilis anno MCMXCI coadunatis, Summus Pontifex sanctus Ioannes Paulus II die VI mensis Iunii anno MCMXCI Decretum evulgavit de eiusdem virtutibus heroum in modum exercitis.

Beatificationis causa mira putata sanatio cuiusdam iuvenis Afrae exhibita est, in valetudinario Barcinonensi Hispaniae recubantis, quae verum miraculum agnita est, ita ut Summus Pontifex Benedictus XVI facultatem faceret Congregationi de Causis Sanctorum Decretum die XVII mensis Decembris anno MMVII promulgandi atque statuit ut beatificatio Castris in Francogallia die V mensis Iulii anno MMIX celebraretur. Canonizationis causa mira putata sanatio exhibita est cuiusdam Brasiliensis puellae, fulguratione ictae, quam Periti Medici Congregationis de Causis Sanctorum, die VI mensis Martii anno MMXIV coadunati, inexplicabilem ad scientiam iudicarunt. Consultores theologi eam beatae tribuerunt et Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die II mensis Decembris anno MMXIV eandem verum miraculum putaverunt. Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miro ederet atque cum in Consistorio die IV mensis Februarii anno MMXV haec omnia comprobavissemus, statuimus ut canonizatio beatae Ioannae Aemiliae de Villeneuve die XVII mensis Maii anno MMXV in papali Basilica Sancti Petri celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam: Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatas Ioannam Aemiliam de Villeneuve, Mariam Christinam ab Immaculata Conceptione, Mariam Alfonsinam Danil Ghattas et Mariam a Iesu Crucifixo Baouardy Sanctas esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eas in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo septimo mensis Maii, anno Domini bismillesimo quinto decimo, Pontificatus Nostri tertio.

 

EGO FRANCISCUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus


*AAS, vol. CIX (2017), n. 1, pp. 1-3.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana