Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

MAGNUM PRINCIPIUM

Quibus nonnulla in can. 838 Codicis Iuris Canonici immutantur.

FRANCISCUS PP.

 

Magnum principium a Concilio Oecumenico Vaticano II confirmatum, ex quo precatio liturgica, ad populi captum accommodata, intellegi queat, grave postulavit mandatum Episcopis concreditum linguam vernaculam in liturgiam inducendi et versiones librorum liturgicorum parandi et approbandi.

Etsi Ecclesia Latina instantis sacrificii conscia erat amittendae ex parte propriae linguae liturgicae, per totum orbem terrarum per saecula adhibitae, nihilominus portam libenter patefecit ut translationes, utpote partes ipsorum rituum, una cum Latina lingua Ecclesiae divina mysteria celebrantis vox fierent.

Eodem tempore, praesertim ob varias opiniones de usu linguae vernaculae in liturgia a Patribus Concilii diserte expressas, Ecclesia conscia erat difficultatum quae hoc in negotio oriri possent. Ex altera parte bonum fidelium cuiusque aetatis ac culturae eorumque ius ad consciam actuosamque participationem in celebrationibus liturgicis componenda erant cum unitate substantiali ritus Romani; ex altera vero ipsae linguae vernaculae, saepe tantum gradatim fieri poterant linguae liturgicae, quae fulgerent non dissimili modo ac lingua Latina liturgica nitore sermonis et sententiarum gravitate ad fidem alendam.

Ad quod contenderunt nonnullae Leges liturgicae, Instructiones, Litterae circulares, lineamenta ac confirmationes librorum liturgicorum in vernaculis linguis a Sede Apostolica iam inde a tempore Concilii edicta sive ante sive post leges in Codice Iuris Canonici latas. Principia indicata utilia fuerunt et plerumque talia manent atque, quantum fieri potest, a Commissionibus liturgicis adhibenda erunt tamquam instrumenta apta, ut, in amplissima varietate sermonum, communitas liturgica adipisci possit vestem elocutionis idoneam singulisque partibus congruentem, servatis integritate et accurata fidelitate praesertim in vertendis aliquibus textibus, qui maioris sunt momenti in unoquoque libro liturgico.

Textus liturgicus, ut signum rituale, medium est communicationis oralis. Credentibus autem qui sacros ritus celebrant, etiam verbum mysterium est: verbis enim prolatis, praesertim cum legitur Sacra Scriptura, Deus homines alloquitur, Christus ipse in Evangelio loquitur populo suo qui, per seipsum vel per celebrantem, Domino in Spiritu Sancto oratione respondet.

Translationum vero textuum sive liturgicorum sive biblicorum, pro liturgia verbi, finis est salutis verbum fidelibus annuntiare in oboedientia fidei atque precem Ecclesiae ad Dominum exprimere. Ad hunc finem fideliter communicandum est certo populo per eiusdem linguam id, quod Ecclesia alii populo per Latinam linguam communicare voluit. Quamquam fidelitas non semper iudicari potest ex singulis verbis, immo vero in contextu ex toto communicationis actu et secundum genus dicendi proprium, quaedam tamen peculiaria verba perpendenda sunt etiam ex integra fide catholica, quia quaevis translatio textuum liturgicorum congruere debet cum sana doctrina.

Mirandum non est quod quaedam difficultates exortae sunt in hoc longo itinere laboris inter Conferentias Episcoporum et hanc Apostolicam Sedem. Ut autem Concilii praescripta circa usum linguarum vernacularum in liturgia futuris quoque temporibus valeant, maxime necessaria est constans collaboratio, mutua fiducia referta, vigil et creativa, inter Conferentias Episcoporum et Apostolicae Sedis Dicasterium quod sacrae Liturgiae fovendae munus exercet, nempe Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum. Quamobrem, ut instauratio totius vitae liturgicae recte pergat, visum est aliqua principia inde a Concilio tradita clarius iterum affirmari et in usu adhiberi.

Attendendum sane est ad fidelium utilitatem ac bonum, nec obliviscenda sunt ius et munus Conferentiarum Episcoporum, quae, una cum Conferentiis Episcoporum regionum eandem linguam adhibentium et Apostolica Sede, efficere debent et decernere, ut, servata indole cuiusque linguae, sensus textus primigenii plene et fideliter reddatur ac libri liturgici translati, etiam post aptationes, semper refulgeant unitate ritus Romani.

Ad faciliorem uberioremque collaborationem reddendam inter Apostolicam Sedem et Conferentias Episcoporum eamque augendam hoc in munere fidelibus praestando, audito Coetu Episcoporum atque Peritorum a Nobis instituto, ex auctoritate Nobis commissa, decernimus quod disciplina canonica nunc vigens in can. 838 C.I.C. clarificetur, ut, ad mentem Constitutionis Sacrosanctum Concilium,praesertim in nn. 36, §§ 3-4, 40 et 63 expressam, necnon Litterarum Apostolicarum Motu Proprio datarum Sacram Liturgiam, n. IX, evidentior appareat competentia Apostolicae Sedis quoad translationes librorum liturgicorum et profundiores aptationes, inter quas annumerari possunt etiam novi quidam textus in illis inserendi, a Conferentiis Episcoporum statutas atque approbatas.

Hoc in sensu in posterum can. 838 ita habendus erit:

Can. 838 - § 1. Sacrae liturgiae moderatio ab Ecclesiae auctoritate unice pendet: quae quidem est penes Apostolicam Sedem et, ad normam iuris, penes Episcopum dioecesanum.

§ 2. Apostolicae Sedis est sacram liturgiam Ecclesiae universae ordinare, libros liturgicos edere, aptationes, ad normam iuris a Conferentia Episcoporum approbatas, recognoscere, necnon advigilare ut ordinationes liturgicae ubique fideliter observentur.

§ 3. Ad Episcoporum Conferentias spectat versiones librorum liturgicorum in linguas vernaculas fideliter et convenienter intra limites definitos accommodatas parare et approbare atque libros liturgicos, pro regionibus ad quas pertinent, post confirmationem Apostolicae Sedis, edere.

§ 4. Ad Episcopum dioecesanum in Ecclesia sibi commissa pertinet, intra limites suae competentiae, normas de re liturgica dare, quibus omnes tenentur.

Consequenter interpretari oportet sive art. 64 § 3 Constitutionis Apostolicae Pastor bonus sive alias leges, praesertim in libris liturgicis contentas, circa eorum translationes. Eodem modo disponimus quod Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum Regolamento suum ad mentem novae disciplinae modificet et Conferentias Episcoporum adiuvet ad eorum munus complendum atque in vitam liturgicam Ecclesiae Latinae fovendam magis ac magis in dies incumbat.

Quaecumque vero hisce Litteris Apostolicis Motu Proprio datis decreta sunt, firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus, peculiari etiam mentione dignis, atque decernimus ut promulgentur per editionem in actis diurnis L’Osservatore Romano, vim suam exserant a die I mensis Octobris anni MMXVII ac deinde in Actis Apostolicae Sedis edantur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Septembris, anno Domini MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS PP.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana