Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVO DEI ROLANDO RIVI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas» (Ps 63, 2-5).

Iuvenis Seminarii alumnus Rolandus Rivi, in vitae brevitate, totum suum densavit ardorem suamque in Dominum fidem, quocum se alte coniunctum sentiebat et sine eo neque brevissimum tempus vitae suae vivere potuit. Saevum martyrium quod subiit testimonium est sinceritatis et constantiae eius amoris.

Venerabilis Servus Dei die VII mensis Ianuarii anno MCMXXXI in loco San Valentino di Castellavano (Regiensis provinciae in Aemilia) est natus, in familia agricolarum qui cum paroecia arta vincula colebant. Sequenti post nativitatem die baptizatus est in ecclesia paroeciali sanctorum Eleucadii et Valentini. Die XXIV mensis Iunii anno MCMXLI christianam initiationem per sacramentum Chrismatis ad finem adduxit. Ab infantia, iuvamen accipiens tum a familia solide Christiana tum a sapienti curione Olinto Marzocchini, altam maturavit spiritualem sensibilitatem. Licet parvus Servus Dei esset, placuit ei varia paroeciae incepta participare, Missam serviendo eamque cum organo comitando atque parocho variis in circumstantiis assistendo. Eius in animo semper clarior et impellentior animadvertebatur ad sacerdotium vocatio, ideo anno MCMXLII alumnus factus est Seminarii Episcopalis in Marola, dioecesis Regiensis in Aemilia. Veluti alumnus firmus fuit et constans in sensibus suis, diligens in curriculis atque vivax in ludibus. Etiam in feriis aestivis suae vocationi conformis exstitit, cotidie Missam participans atque parochum in inceptis pastoralibus iuvans. Anno MCMXLIV, quandoquidem milites Germanici aedificium Seminarii occupaverunt, alumni suas in familias missi sunt. Etiam Rolandus in natalem pagum revertit, ubi condicio semper peior quoad securitatem fiebat: nam illa in regione iam manifestabatur, per actus apertae violentiae, actio adversus Ecclesiam et sacerdotes ex parte militum tumultariorum doctrinam sequentium Marxistarum; aestate anni MCMLXIV idem parochus est percussus atque, suam ob incolumitatem, transferri debuit. Etiamsi Servus Dei conscius dubiae condicionis fuit et periculorum quibus occurrere potuit, tamen induere vestem talarem perrexit, signum fidelitatis sacerdotali vocationi, quam peculiari cum ardore sentiebat. Illi qui ei periculum ostendebat in quo identitatem alumni Seminarii demonstrans versabatur, minime derisus et insultationes timens nec non verisimiles effectus etiam tragicos, cum animi fortitudine respondere solebat: « Non possum, non debeo vestem relinquere. Non timeo, equidem de ea glorior. Non possum me abscondere, ad Dominum pertineo ». Die X mensis Aprilis anno MCMXLV, die Dominica in Albis, sanctam participavit Missam, sonans postremum illa occasione harmonium. Deinde suis cum voluminibus silvam adiit prope domum ad studendum. Parentes, cum ad prandium non reversus esset, quaesiverunt eum et in loco illo chartulam invenerunt in volumine clausam hac cum inscriptione: « Nolite quaerere eum, venturus est nobiscum militibus tumultauriis». Revera captus est a sodalibus communistarum atque allatus in locum Piane di Monchio, in terra dioecesis Mutinensis, ubi culpa ei est tributa, illa videlicet sequendi Iesum. Inde vestem talarem ei detraxerunt, quam numquam relinquere voluerat, eum insultaverunt, percusserunt atque, odio super humanam pietatem praevalente, post tres dies vexationum, eum duobus occiserunt ictibus manuballistulae. Antequam mortuus est atque iam in corpore lividus, iuvenis Rolandus, ante fossam iam erutam, quoniam suae sortis ultimam intellexit destinationem, in genua procubuit, ad Dominum postremam dirigens orationem. Erat dies XIII mensis Aprilis anni MCMXLV.

Martyrii fama statim in populo Dei est diffusa. In archidioecesi Mutinensi-Nonantulana Inquisitio dioecesana super martyrio est peracta, quam Congregatio de Causis Sanctorum Decreto die XXXI mensis Novembris anno MMVII validam agnovit. Parata Positione, Consultores Theologi in Congressu peculiari die XVIII mensis Maii anno MMXII sententiam faventem dederunt et idem Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die VIII mensis Ianuarii anno MMXIII congregati censuerunt. Nosmet Ipsi, die XXVII mensis Martii anno MMXIII, Congregationi de Causis Sanctorum facultatem dedimus ut Decretum super martyrio promulgaret atque decrevimus ut Beatificationis ritus die V mensis Octobris anno MMXIII Mutinae perageretur.

Hodie igitur Mutinae de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Rolandum Rivi adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Antonii Lanfranchi, Archiepiscopi Metropolitae Mutinensis-Nonantulani necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Rolandus Rivi, iuvenis Seminarii alumnus et martyr, Evangelii heroicus testis, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die undetricesima mensis Maii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Beatus Rolandus Rivi, iuvenis et clarus Seminarii alumnus, brevissima in vita assidue in amore erga Dominum eiusque Ecclesiam progrediebatur atque difficilibus in circumstantiis belli diligentem ostendit spiritalem progressum. Martyrio quod subiit altam testificatus est cum Salvatore coniunctionem cui totum se ipsum fiduciose concredidit. Dum illius conspicimus spiritale iter, ad altiorem usque in cotidiana vita imitationem Christi incitamur.

Quae autem decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Octobris, anno Domini MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status

PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis


*AAS, vol. CVII (2015), n. 1, pp. 6-8.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana