Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

SERVI DEI IACOBUS PUIG MIROSA ET XVIII SOCII E CONGREGATIONE FILIORUM
SACRAE FAMILIAE IESU, MARIAE ET IOSEPH NECNON SEBASTIANUS LLORENS
 TELARROJA, CHRISTIFIDELIS LAICUS, INTER BEATOS MARTYRES RECENSENTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Et laverunt stolas suas in sanguine Agni » (Ap 7, 14).

Congregatio Filiorum Sacrae Familiae Iesu, Mariae et Ioseph, quae cultum erga Nazarethanam Familiam et christianum tam iuvenum quam familiarum incrementum studiose promovendum curat, novum multifariam induxit impulsum per martyrium, cui occubuerunt undeviginti religiosi et unus iuvenis olim alumnus, dum annis MCMXXXVI-MCMXXXVII Hispanica adversus Ecclesiam saeviebat insectatio.

Ex illis, quindecim erant sacerdotes; quos inter tres erant sodales addicti gubernio generali Congregationis; duo moderatores communitatum et rectores insignium apud suas gentes institutorum; septem educatores, magistri et rectores Congregationum Marianarum tam scholarium quam postscholarium apud varia centra educationis; unus praecipue operam dabat cultui erga Sacram Familiam propagando ope praedicationis et preli; duo sodales theologiae studia paulo ante expleverant et sacrum presbyteratus ordinem receperant, nempe mense Martio anno MCMXXXVI. Praeterea tres iuvenes religiosi adhuc studiis theologiae sese applicabant; alius uti frater coadiutor vires insumebat in parvulis erudiendis; tandem iuvenis quidam laicus, qui alumnus fuerat Servi Dei Iacobi Puig, in agris colendis operabatur, et uti fervens christianus eminebat necnon apostolus iuventutis.

Omnes quidem ipso in religioso et sacerdotali ministerio exercendo morti occubuerunt; cum vero comprehensi sunt, in carcerem eiecti et vexati, fideles sese gesserunt, quapropter ob propriam fidem ipsiusque fidei odium interempti sunt. Fulgidum perhibuerunt testimonium christianae, religiosae ac sacerdotalis alacritatis, ignoscentes immo suis carnificibus horumque conversionem implorantes. Familiares, fratres in religione et amicos hortabantur ad suam mortem non lugendam, sed potius ad precandum ut, a terrenis vinculis soluti, vera filiorum Dei libertate gaudere possent. Optabant enim ut martyrium pacis, veniae et reconciliationis esset semen, quod, ipsorum cruore irrigatum, in omnium cordibus germinaret.

I.– Martyres in Blanes, e dioecesi Gerundensi, die XXX mensis Iulii anno MCMXXXVI:

1. - Iacobus Puig Mirosa, presbyter, natus anno MCMVIII.
2. - Sebastianus Llorens Telarroja, laicus, natus anno MCMIX.

II.– Martyr in urbe Barcinone, die IX mensis Augusti anno MCMXXXVI:

3. - Narcissus Sitjà Basté, presbyter, natus anno MDCCCLXVII.

III.– Martyres in urbe Ilerda die XXI mensis Augusti anno MCMXXXVI:

4. - Ioannes Cuscó Oliver, presbyter, natus anno MDCCCLXXII.
5. - Petrus Sadurni Raventós, presbyter, natus anno MDCCCLXXXIII.

IV.– Martyres in Vila-rodona, ex archidioecesi Tarraconensi, die XXV mensis Augusti anno MCMXXXVI:

6. - Firminus Martorell Víes, presbyter, natus anno MDCCCLXXIX.
7. - Franciscus Llach Candell, presbyter, natus anno MDCCCLXXXIX.
8. - Eduardus Cabanach Majem, presbyter, natus anno MCMVIII.
9. - Raimundus Cabanach Majem, presbyter, natus anno MCMXI.

V.– Martyr in urbe Cervera (Ilerda), e dioecesi Celsonensi, die II mensis Septembris anno MCMXXXVI:

10. - Ioannes Franquesa Costa, presbyter, natus anno MDCCCLXVII.

VI.– Martyres in Múnter et Granollers de la Plana (Barcinone), e dioecesi Vicensi:

11. - Sigismundus Sagalés Vilà, religiosus, natus anno MDCCCLXXXVIII, martyr die VIII mensis Septembris anno MCMXXXVI.
12. -Iosephus Vila Barri, presbyter, natus anno MCMX, martyr die XXI mensis Septembris anno MCMXXXVI.

VII.– Martyres in Sant Fruitós de Bages (Barcinone), e dioecesi Vicensi, die XII mensis Aprilis anno MCMXXXVII:

13. - Petrus Ruiz Ortega, religiosus, natus anno MCMXII.
14. - Petrus Roca Toscas, religiosus, natus anno MCMXVI.

VIII.– Martyres in Montcada i Reixac (Barcinone), in praesens dioecesis Terrassensis:

15. - Petrus Verdaguer Saurina, presbyter, natus anno MCMVIII, martyr die XV mensis Octobris anno MCMXXXVI.
16. - Robertus Montserrat Beliart, presbyter, natus anno MCMXI, martyr die XIII mensis Novembris anno MCMXXXVI.
17. - Antonius Mascaró Colomina, religiosus, natus anno MCMXIII, martyr die XXVII mensis Ianuarii anno MCMXXXVII.
18. - Raimundus Llach Candell, presbyter, natus anno MDCCCLXXV, martyr die XIX mensis Aprilis anno MCMXXXVII.
19. - Iacobus Llach Candell, presbyter, natus anno MDCCCLXXVIII, martyr die XIX mensis Aprilis anno MCMXXXVII.
20. - Raimundus Oromí Sullà, presbyter, natus anno MDCCCLXXV, martyr die XXVI mensis Aprilis anno MCMXXXVII.

Horum martyrii fama statim diffusa est, quae deinceps vivida permansit. Quapropter archiepiscopalis Curia Barcinonensis dioecesanam instruxit Inquisitionem. Summus Pontifex Benedictus XVI die X mensis Maii anno MMXII Decretum super martyrio edi iussit. Statuit denique ut ritus beatificationis in Hispania die XIII mensis Octobris anno MMXIII perageretur.

Quem diem Nos confirmavimus et Tarraconae sedem ritus praestituimus; itaque, de mandato Nostro, Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, Apostolicas legit Litteras, quibus a Nobis in fastis beatorum adscripti sunt Servi Dei Iacobus Puig et XIX Socii, qui pro fide tuenda vitam deposuerunt.

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iesu García Burillo, Episcopi Abulensis, Alfonsi Milián Sorribas, Episcopi Barbastrensis-Montisonensis, Aloisii S.R.E. Cardinalis Martínez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Marii Iceta Gavicagogeascoa, Episcopi Flaviobrigensis, Iosephi Emmanuelis Lorca Planes, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Demetrii Fernández González, Episcopi Cordubensis, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Raimundi del Hoyo López, Episcopi Giennensis, Ioannis Piris Frígola, Episcopi Illerdensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Valera, Archiepiscopi Matritensis, Iesu Stephani Catalá Ibáñez, Episcopi Malacitani, Salvatoris Giménez Valls, Episcopi Minoricensis, Attilani Rodríguez Martínez, Episcopi Seguntini-Guadalaiarensis, Iacobi Pujol Balcells, Archiepiscopi Tarraconensis, Iosephi Angeli Saiz Meneses, Episcopi Terrassensis, Caroli Emmanuelis Escribano Subías, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Braulii Rodríguez Plaza, Archiepiscopi Toletani, Henrici Benavent Vidal, Episcopi Dertosensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Valentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Servi Dei: Iosephus Maximus Moro Briz et IV Socii, presbyteri dioecesani; Maurus Palazuelos Maruri et XVII Socii, ex Ordine Sancti Benedicti; Iacobus Puig Mirosa et XVIII Socii, e Congregatione Filiorum Sacrae Familiae Iesu, Mariae et Ioseph, necnon Sebastianus Llorens Telarroja, laicus; Maria a Monte Serrato (in saeculo: Iosepha Maria Columnaris García Solanas) et VIII Sociae, religiosae professae Instituti Minimarum Discalceatarum Sancti Francisci de Paula, necnon Lucretia García Solanas, laica et vidua; Mauritius (in saeculo: Alexander) Íñiguez de Heredia Alzóla et XXIII Socii, religiosi professi ex Ordine Hospitalario Sancti Ioannis de Deo; Iosephus Guardiel Pujol, presbyter dioecesanus; Raimundus Ioachimus Castaño González et Iosephus Maria González Solís, presbyteri professi ex Ordine Fratrum Praedicatorum; Antonius Faúndez López, presbyter, et unus Socius, professi ex Ordine Fratrum Minorum, necnon duo presbyteri dioecesani; Hermenegildus ab Assumptione B.M.V. (in saeculo: Hermenegildus Iza y Aregita) et V Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis; Carmelus Maria Moyano Linares et IX Socii, presbyteri professi ex Ordine Carmelitarum; Iosephus Xavier Gorosterratzu et V Socii, e Congregatione Sanctissimi Redemptoris; Emmanuel Basulto Jiménez, Episcopus Giennensis, necnon III presbyteri dioecesani, unus seminarii alumnus et unus laicus; Victoria a Iesu (in saeculo: Francisca Agnes Maria ab Antiqua) Valverde González, religiosa Pii Instituti Calasanctiani Filiarum a Divina Pastora; Salvius Huix Miralpeix, Episcopus Illerdensis; Iosephus Nadal i Guiu et Iosephus Jordán Blecua, presbyteri dioecesani; Ioannes a Iesu (in saeculo: Vilaregut Farré) et III Socii, ex Ordine Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, necnon Paulus Segalá Solé, presbyter dioecesanus; Marianus Alcalá Pérez et XVIII Socii, ex Ordine Beatae Mariae Virginis de Mercede Redemptionis Captivorum; Chrysanthus (in saeculo: Casimirus González García), Aquilinus, Cyprianus Iosephus et LXIII Socii, ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis, necnon Raimundus Aemilianus Hortelano Gómez et Iulianus Aguilar Martín, laici; Emmanuel a Sacra Familia (in saeculo: Emmanuel Sanz Domínguez), presbyter professus et reformator Ordinis Sancti Hieronymi; Andreas a Palazuelo (in saeculo: Michael Franciscus González González) et XXXI Socii, ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum; Theophilus Fernández de Legaria Goñi et IV Socii, presbyteri professi e Congregatione Sacrorum Cordium Iesu et Mariae necnon adorationis perpetuae Ss. Sacramenti altaris; Albertus Maria Marco Alemán et VIII Socii, ex Ordine Carmelitarum ab Antiqua Observantia, necnon Augustinus Maria García Tribaldos et XV Socii, ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum; Orentius Aloisius (in saeculo: Antonius Sola Garriga) et XVIII Socii, ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, necnon Antonius Mateo Salamero, presbyter dioecesanus, et Iosephus Gorostazu Labayen, laicus; Melchiora ab Adoratione Cortés Bueno et XIV Sociae, e Societate Filiarum a Caritate Sancti Vincentii de Paul; Aurelia (in saeculo: Clementina) Arambarri Fuente et III Sociae, religiosae professae Congregationis Servarum Mariae Ministrantium Infirmis; Maria Assumpta (in saeculo: Iuliana González Trujillano) et II Sociae, religiosae professae Congregationis Missionariarum Franciscalium a Matre Divini Pastoris; Ioannes Huguet Cardona, presbyter dioecesanus; Iosephus Maria Ruiz Cano, Iesus Hannibal Gómez Gómez, Thomas Cordero Cordero et XIII Socii, e Congregatione Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis B.M.V.; Emmanuel Borrás i Ferré, Episcopus Auxiliaris Tarraconensis, Agapitus Modestus (in saeculo: Modestus Pamplona Falguera), ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, et CXLV Socii, presbyteri et Seminarii alumni dioecesani, necnon religiosi ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, ex Ordine Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, ex Ordine Sancti Benedicti, ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, e Congregatione Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis B.M.V., e Tertio Ordine Carmelitarum a Magisterio; Fortunatus Velasco Tobar et XIII Socii, e Congregatione Missionis; Ioachimus Jovaní Marín et XIV Socii, e Sodalitate Sacerdotum Operariorum Dioecesanorum Cordis Iesu; Richardus Gil Barcelón, presbyter professus e Congregatione Parvi Operis a Divina Providentia, necnon Antonius Arrué Peiró, laicus; Iosepha Martínez Pérez et XI Sociae, e Congregatione Filiarum a Caritate, necnon Dolores Broseta Bonet, laica; qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt ad testimonium perhibendum Domino Iesu, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Decet prorsus insignes hos caelites palam magnificare, qui eximias dederunt religiosae pietatis atque intrepidae fidei testificationes, cum suam vitam inpenderent in beneficium animorum et in salutarem Evangelii veritatem martyrii per testimonium demonstrandam.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Octobris, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status

PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis


*AAS, vol. CVII (2015), n. 1, pp. 9-14.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana