Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

DE PERACTA CANONIZATIONE AEQUIPOLLENTI
BEATAE MARIAE AB INCARNATIONE*

 

« Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium » (Mc 13, 10).

Beata Maria ab Incarnatione, saeculari nomine Maria Guyart appellata, fidem penitus in Christo reposuit seque a Spiritu Sancto in cunctis vitae adiunctis dirigi sivit, ut prorsus religiosam missionariamque vocationem viveret.

Turonensi in urbe Francogalliae die XXVIII mensis Octobris anno MDXCIX ex artificum familia orta est, in qua primum religione est docta. XIV annos nata ad religiosam vitam vocari se animadvertit. Parentum tamen voluntati obsequens, anno MDCXVII, Claudio Martin nupsit, qui duobus annis post interiit, uxorem una cum puero relinquens, qui exinde Ordinem S. Benedicti est ingressus. Cum autem a nonnullis petiretur viris, denuo cuidam nubere noluit atque totam Deo se convertit, eius praesentiam magis magisque percipiens. Die XXIV mensis Martii anno MDCXX perpetuae castitatis votum nuncupavit. Postquam ad sororis domum se contulit, administratricis munus vectoriae operae cognati gerere coepit, eximias ministrandi ostendens facultates. Hinc frugifere suum opus egit, illinc artam coniunctionem cum Deo servavit, dum suas interiores cogitationes coleret, mirabiliter coniungens vitam activam et contemplativam, quod propositum fuit eius spiritalitatis. Circiter anno MDCXXIV paupertatis et oboedientiae vota quoque nuncupavit, sui confessarii spiritalisque moderatoris persequens consilium, scilicet monachi Cisterciensis Raimundi a sancto Bernardo. Inito vitae religiosae amplectendae consilio, die XXI mensis Ianuarii anno MDCXXXI Ursulinis Turonensibus sese adiunxit. Per missionariorum Iesuitarum in Canadia commentarios necnon Domini monita, hac in Natione suum esse apostolatus campum intellexit. Sic una cum duabus sororibus Ursulinis tribusque Augustinianis, die IV mensis Maii anno MDCXXXIX navem conscendit et die I consequentis mensis Augusti ad Quebecensem urbem appulit. Sic novam vitam agere Maria ab Incarnatione coepit, sicut fundatrix et sollicita mater omnium ad se confugentium, cum certum subsidium prudentemque directionem cunctis praestaret. Primum condidit institutum ad indigenas Canadienses puellas docendas et formandas. Hac de causa operam dedit ut Irochensem linguam aliarumque stirpium disceret, ad Dei causae bonique animarum utilitatem. Missionarium eius opus flagranti precatione continuataque contemplatione sustinebatur, quibus addita sunt paenitentiae ac labores, quae acriora effecerunt locorum condiciones. Merito Maria ab Incarnatione spiritalis mater haberi debet Canadiensis Ecclesiae, cui ipsa studio amoreque inservivit usque ad mortem, quae die XXX mensis Aprilis anno MDCLXXII obvenit, spiritalibus filiabus adstantibus lataque manente sanctitatis fama.

Processus Ordinarii, in archidioecesi Quebecensi ad Beatificationem obtinendam, die XXII mensis Martii anno MDCCCLXXVII per Decretum sunt comprobati atque idem die XIX consequentis mensis Iulii de Decreto super virtutibus heroum in modum exercitis factum est. Decessor Noster beatus Ioannes Paulus II eam die II mensis Iunii anno MCMLXXX beatam proclamavit. Deinceps eius Canonizationem valde optaverunt Episcopi presbyteri laicique insignis illius regionis. De sanctitatis item fama miraculorumque certiores sumus facti, quibus memoria huius eximiae religiosae est circumfusa. Libenter igitur occurrimus postulationi Venerabilium Fratrum Canadensium, Venerabilis Fratris Nostri Geraldi Cypriani S.R.E. Cardinalis Lacroix, Archiepiscopi Metropolitae Quebecensis, Venerabilis Fratris Nostri Marci S.R.E. Cardinalis Ouellet, Congregationis pro Episcopis Praefecti, necnon aliorum Praesulum et ecclesiasticarum institutionum, cum instanter rogavissent ut in Sanctorum Catalogum beatam Mariam ab Incarnatione referremus.

Nos Ipsi, audito Venerabili Fratre Nostro Angelo S.R.E. Cardinale Amato, Praefecto Congregationis de Causis Sanctorum, facultatem fecimus ut ad hanc rem procederetur. Parata ideo est Positio super Canonizatione aequipollenti, quam comprobaverunt Patres Cardinales Episcopique in Sessione Ordinaria die I mensis Aprilis anno MMXIV.

Itaque, eodem die omnibus mature perpensis et certa scientia, divino auxilio invocato, sententiam Congregationis de Causis Sanctorum ratam habuimus et statuimus item ut cultus, huic strenuae Iesu discipulae, nunc et deinceps ad totam Ecclesiam deferretur. Itaque ad Dei gloriam, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, apostolica Nostra ex auctoritate decernimus ut Maria ab Incarnatione sancta sit et statuimus ut Sanctorum Catalogo adscribatur ac pia devotione recoli et inter Sanctas Ecclesiae Universalis invocari debeat.

Volumus tandem ut haec Nostra deliberatio firma sit, immutabilis et irrevocabilis, atque exoptamus item ut laetanter et gratanter seu ab Ecclesiae Pastoribus seu a fidelibus recipiatur, qui, lumen contemplantes quod ex virtutibus ac spiritali industria sanctae Mariae ab Incarnatione manat, in Christum Crucifixum, Filium Dei hominisque Redemptorem amore magis ac magis flagrent ipsique, mirabilia sanctitatis eius exempla imitantes, in communione cum sanctis Apostolis Petro et Paulo omnibusque aliis caeli incolis alacriter in sanctitudinis semita procedere possint.

Discrimine versantur, certa exempla demonstrantur atque ipsa, quae iam vivens tot tantorumque operum praeclara edidit documenta, magnopere honoratur, unde complures de eius rebus bene gestis sumant incitamentum et ad christianam pietatem firmiter tenendam invitamentum. Etenim cum acriores efficerent labores loci condiciones, animum non despondit, sed in Deo prorsus nixa, Evangelii beneficia cunctis largiter tradere properavit.

Datum Romae apud S. Petrum, die tertio mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo quarto decimo, Pontificatus Nostri secundo.

 

FRANCISCUS

 


*AAS, vol. CVII (2015), n. 2, pp. 119-121.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana