Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
DOMINICO S.R.E. CARDINALI DUKA, O.P.

 

 

Venerabili Fratri Nostro
DOMINICO S.R.E. Cardinali DUKA O.P.
Archiepiscopo Metropolitae Pragensi

Spiritu Sancto afflante atque Deipara Virgine Maria firmiter intercedente, primo exeunte millennio Evangelii nuntio novae patebant terrae novique populi, veteri errore reiecto, Christianam religionem laetantes amplectebantur. Inter eos et Polonorum erat gens, qui post baptismum a principe Mieszko I anno CMLXVI acceptum usque magis Christum sequi et confiteri ferventer cupiebant.

Sancta Mater Ecclesia, semper sollicita ut tanta aeternae beatitudinis desideria quam maxime complerentur, mox missionarios illuc misit ac primam dioecesim instituit Posnaniensem, cuius Iordanus primus fuit Episcopus. Is multum laboravit, favente sane principe Mieszko I, ut populum suae curae pastorali commissum e vanis ritibus ad christianam fidem conduceret. Iustum ergo est ab illa parte Ecclesiae ipsum memorari, monente Sacra Scriptura: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem (Heb 13,7).

Sed neque obliviscenda est Dobrava, regis Bohemiae filia et christianae religionis fidelis assecla, quam memoratus princeps uxorem duxit quaeque ei filium Boleslaum peperit, futurum primum Poloniae regem. Namque e Praga ea secum sacerdotes attulit, eiusque suavibus verbis maximeque patienti exemplo cotidiana in vita maritus, modo baptizatus, sanctificatus erat in muliere (cfr 1 Cor 7,14). Ea quae oboedienter patriam et familiam reliquerat atque humiliter ac perseveranter pro animarum bono plurima adversa passa est, nostrae aetatis mulieribus et viris incitamentum est ad caritatem, quae patiens est, benigna [...], non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, [...] omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (1 Cor 13,4-7).

Superiore autem anno Venerabilis Frater Stanislaus Gądecki, Archiepiscopus Metropolita Posnaniensis, Praeses Conferentiae Episcoporum Poloniae, certiores Nos fecit de sollemni celebratione agenda hoc anno Posnaniae, ML elapsis annis ab eadem constituta dioecesi, itemque postulavit ut Pater Purpuratus ad Nostram personam gerendam illuc mitteretur. Te igitur, Venerabilis Frater Noster, praestantem Pastorem metropolitanae Sedis Pragensis, quae Poloniae populorum initium evangelizationis strenue adiuvit, plurimas ob rationes eligendum arbitramur, cui libenter honorificam hanc missionem concredamus. Quamobrem hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum te nominamus ad memoratum sollemnem ritum diebus XXII-XXIV proximi mensis Iunii Posnaniae peragendum.

Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam adstantibus significabis salutationem, praesertim carissimae Posnaniensi Communitati, eiusdem Archiepiscopo Metropolitae aliisque Fratribus in Episcopatu. Verba Nostrae reverentiae et caritatis communica etiam ceteris clericis, familiis, publicis auctoritatibus cunctisve Christi nomen sincero corde confitentibus.

Cum vero fausta haec commemoratio in sollemnitate sancti Ioannis Baptistae concluditur, eius apud Deum intercessionem exposcimus ut etiam nostra aetate omnes homines per orbem terrarum Christum verum suum Redemptorem ac Deum agnoscant eiusque amorem et mandata servent. Qui autem regem monere non haesitavit, Pastores hodie suo exemplo incitet ut, perfectam plebem Christo Domino praeparent et animose Evangelii annuntiantes veritatem, praecipue tuentes matrimonii et familiae incolumem sanctitatem, praebeant populo spiritualium gratiam gaudiorum omniumque fidelium mentes dirigant in viam salutis et pacis.

Benedictionem demum Apostolicam, supernae gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem Tibi, Venerabilis Frater Noster, imprimis elargimur, quam nomine Nostro cum omnibus hunc memorabilem eventum participantibus peramanter communices volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Maii, anno MMXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

FRANCISCUS

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana