Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
PETRO S.R.E. CARDINALI PAROLIN

 

Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali PAROLIN
Secretario Status

Immensum saeculo XIX actum evangelizationis Africanae opus, quod spectabili quodam studio nisuve denotatur, claris agentibus apostolis et Africanarum missionum fautoribus, celere incrementum vidit christianarum communitatum (cfr Ecclesia in Africa, 33). Inter cetera CL ante annos constituta est Praefectura Apostolica de Sahara et Sudania, cuius pars ortum dedit anno MCMLV metropolitanae Sedi Bamakoënsi. Eadem in regione anno MDCCCLXXXVIII primum paroeciale templum aedificaverunt missionarii e Congregatione S. Spiritus in loco dicto Kita, ex quo evangelicus nuntius per totam illam Malianam terram diffundebatur.

Cum autem CXXX anni elapsi essent a memorabili hoc eventu, Venerabilis Frater Noster Ioannes S.R.E. Cardinalis Zerbo, Archiepiscopus Metropolita Bamakoënsis, qui Episcopus consecratus est triginta ante annos, in centesimo anniversario catholicae fidei in Maliam allatae, quem superiore anno placuit Nobis inter Cardinales annumerare, nuper postulavit ut ad iubilarem commemorationem diei quo coepta est Maliae evangelizatio quidam Pater Purpuratus mitteretur. Quapropter Nos libenter eius petitioni annuimus teque harum Litterarum vi ad memoratam sollemnem festivitatem Legatum Nostrum constituimus, quem Nostrum proximum navumque cooperatorem valde aestimamus, magna prudentia et alacritate Nos iuvantem cotidianis in sustinendis officiis pro totius Ecclesiae beneficio.

Persuasum vero habemus hanc celebrationem, quae in Mariano Sanctuario Nostrae Dominae de Malia in loco Kita diebus XVII et XVIII huius mensis Novembris fiet, occasione annualis nationalis peregrinationis, valde prodesse posse fidei et concordiae in dilecta hac Natione. Nostras igitur illic vices ages, sollemnibus praesidebis ritibus, fervidam significabis salutationem cunctis adstantibus et Nostram iis confirmabis caritatem, benevolentiam spiritalemque praesentiam. Revocabis in memoriam laboriosam evangelizandi operam, quam tot per tempus ibi perfecerunt Missionarii Africae, ipsique ante CL annos ab Eminentissimo Domino S.R.E. Cardinali Carolo Martiale Allemand Lavigerie fundati, multique alii actuosi evangelizatores: sacerdotes, religiosi et laici.

Dum ergo vestigia sequimur sanctorum Decessorum Nostrorum, qui sane solliciti erant de iuveni hac Ecclesia scriptis et verbis confirmanda, ut omnes proposito cordis permanerent in Domino (cfr Act 11,23), per te cupimus Beatissimae Virgini Mariae committere condicionem sortemque Maliani populi, ad reconciliationem cohortantes et pacem, quam tantummodo per conversionem cordis consequi possumus. Catholici vero studeant fidem suam servare eandemque aliis vita testari, Marialem excolere pietatem ac fovere erga omnes operosam christianam caritatem. “Sunt enim spiritus paupertatis et caritatis gloria et testimonium Ecclesiae Christi” (Gaudium et spes, 88).

Hac in legatione precibus comitamur te, Venerabilis Frater Noster, universosque homines ad quos mitteris, atque Benedictionem Nostram Apostolicam, divinae gratiae auspicem nec non ardentis affectus Nostri testem, sacrorum rituum participibus per manus tuas largiter peramanterque impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Novembris, in festo sancti Leonis Magni, Papae et Doctoris Ecclesiae, anno MMXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

 

FRANCISCUS



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana