Index   Back Top Print

[ EN  - FR  - IT  - LA  - PT ]

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

SEDULA MATER

QUIBUS DICASTERIUM PRO LAICIS, FAMILIA ET VITA CONSTITUITUR

FRANCISCUS

 

Sedula Mater laicis, familiis vitaeque semper annorum decursu curam et sollicitudinem adhibuit Ecclesia, miserentis Salvatoris demonstrans in homines dilectionem. Nos Ipsi pro Nostro Dominici gregis Pastoris munere haec ob oculos habentes, omnia disponere festinamus, ut commodius latiusque Christi Iesu divitiae in christifideles effundantur.

Quapropter alacriter operam damus ut Curiae Romanae Dicasteria ad nostri temporis condiciones accommodentur ipsaque ad universalis Ecclesiae necessitates aptentur. Nominatim de fidelibus laicis, de familia, de vita cogitamus, quibus subsidia adiumentaque ministrare cupimus, ut operosi nostrae aetatis Evangelii sint testes et ipsius Redemptoris ostendant bonitatem.

Itaque, cunctis perpensis diligenter rebus, Nostra Apostolica potestate Dicasterium pro Laicis, Familia et Vita constituimus, peculiaribus statutis moderandum. Munia officiaque quae hucusque ad Pontificium Consilium pro Laicis et Pontificium Consilium pro Familia pertinuerunt, ad hoc Dicasterium proximo die I mensis Septembris, illis Pontificiis Consiliis exstinctis deletis, transferentur.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Augusti, in sollemnitate Assumptionis Beatae Mariae Virginis, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana