Index   Back Top Print


IUBILAEUM MISERICORDIAE

ORATIO

 

Dómine Iesu Christe,
qui docuísti nos ut misericórdes símus sicut Páter caeléstis,
átque dixísti nóbis: quicúmque te vídet, vídet et Pátrem.
Osténde nóbis vúltum túum et sálvi érimus.
Conspéctus enim tuus amóre replétus liberávit Zacchǽum et Matthǽum ab avarítia;
Adúlteram et Magdalénam a felicitáte in sóla creatúra pósita;
effécit ut Pétrus fléret post proditiónem, atque latróni paeniténti Paradísum promisísti. Fac ut quísque nostrum exaúdiat vérba, velut síbi dícta, quae Samaritánae dixísti: Si scíres dónum Dei!

Tu vero es vúltus visíbilis Pátris invisíbilis,
Dei qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas:
fac ut Ecclésia sit vúltus visíbilis tui, Dómini sui, surrécti et in glória vivéntis.
Voluísti minístros tuos infirmitáte quoque indútos ésse
ut ǽque compatiántur íis qui in ténebris ignorántiae ac erróris ámbulant:
fac ut quicúmque unum ex íis minístris convénerit, se quǽsitum, amátum peccatísque liberátum percípiat.

Mítte Spíritum tuum et omnes unctióne eius cónsecra
ut Iubilǽum Misericórdiae sit annus grátiae Dómini
et Ecclésia tua, víribus suis pénitus renováta, lǽtum núntium paupéribus áfferat
captívis et oppréssis libertátem annúntiet
et cǽcis vísum restítuat.

Te rogámus per intercessiónem Maríae, Mátris Misericórdiae,
qui vívis et régnas cum Pátre et Spíritu Sáncto, per ómnia sǽcula saeculórum.
Amen.


* www.iubilaeummisericordiae.va
[Arabo, Francese, Inglese, Italiano, Latino, Maltese, Polacco, Portoghese, Spagnolo, Swahili, Tedesco]

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana