Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AVASANA*

PRAEFECTURA APOSTOLICA AVASANA, IN AETHIOPIA,
AD GRADUM ET DIGNITATEM VICARIATUS APOSTOLICI EVEHITUR

 

Qui volente Deo ad summam Ecclesiae administrationem idcirco evecti sumus, ut qua maxima fieri potest diligentia quae in eius utilitatem cederent provideremus, non modo rectam et ingenuam doctrinam tradi curamus, in quam rem praecipue missi sunt Apostoli in mundum universum, sed etiam illa, quae regimen singularum Ecclesiarum externum respiciunt, apte disponi studemus, certum habentes et per illud commoda haud minima manare posse. Qua re, cum in Praefectura Apostolica Avasana res catholica incrementa ceperit, atque haud minora sperentur in futurum tempus, bene fieri visum est, si eam ad gradum atque dignitatem Vicariatus Apostolici eveheremus, iisdem servatis finibus eodemque nomine. Ceterum per hanc elevationem etiam debitam laudem haberi Missionariis Congregationis Sacri Cordis Iesu remur, qui bene ibi loci adlaboraverunt. Quae cum ita sint, re bene considerata, audita sententia eorum, quorum oporteret, itemque Sacrae Congregationis Christiano Nomini Propagando, Praefecturam Avasanum, quae est in Aethiopia, in Apostolici Vicariatus formam redigimus, eodem nomine iisdemque finibus. Ceterum, Venerabilis Frater Raimundus Etteldorf, Archiepiscopus titulo Tyndaritanus atque Pro-Nuntius Apostolicus in Aethiopia, has Litteras Nostras ad effectus deducet, vel quem ipse delegaverit, factis nempe iuribus atque potestatibus ad negotium explicandum necessariis. Re vero acta, exempla sincera exarati documenti ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a Publicis Ecclesiae Negotiis


AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro
Gentium Evang.
seu de Prop.
Fide Praefectus

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Godefridus Mariani, Protonot. Apost.


*AAS, vol. LXXI (1979), n. 8, pp. 559-560.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana