Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LACUS CAROLINI*

IN FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS
NOVA DIOECESIS CONDITUR LACUS CAROLINI NOMINE

 

Qui ad beatissimi Petri similitudinem (cfr. Io. 21, 15-17) universae Ecclesiae regimini atque gubernationi praepositi sumus, nulli sane aut diligentiae, aut labori, aut sollicitudini parcimus, ut singulis orbis christiani Sedibus apte provideamus ; quarum profecto si res ac fines aptiore distributione descripserimus, id sane magnopere eisdem prodesse confidimus. Qua re, cum Venerabilis Frater Gerardus L. Frey, Episcopus Lafayettensis, audita Conferentia episcopali Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis, iam ab hac Apostolica Sede enixe postulaverit ut, divisa sua circumscriptione nova dioecesis excitaretur, Nos, consilio petito a Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositis, haec quae sequuntur decernimus. A dioecesi Lafayettensi territorium separamus sequentium Comitatuum, quos dicunt : Allen, Beauregard, Calcasieu, Cameron, et Jefferson Davis, quibus novam dioecesim condimus, Lacus Carolini appellandam ; cuius Sedem in urbe vulgo Lake Charles cognominata collocari volumus, Episcopi Cathedra in templo Immaculatae Conceptionis posita, in eadem civitate, quod cathedrale habebitur, cum iustis iuribus atque honoribus. Mensam episcopalem constituent sive Curiae emolumenta, sive populi collationes, sive pars bonorum, si qua sunt, quae novae Sedi obvenient iuxta canonem 1500 C.I.C. Canonicorum Collegium in Ecclesia Lacus Carolini constituatur, ad ecclesiasticas normas ; quod tamen dum fiat, Consultores dioecesani deligantur, Episcopo consilio atque opere assistant. Ad Seminarium atque clericorum formationem quod attinet, serventur praescripta iuris communis, ratione habita Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius », atque regularum a Sacra Congregatione latarum pro Institutione Catholica. Condita vero dioecesi Lacus Carolini, eo ipso sacerdotes Ecclesiae addicantur, in cuius territorio beneficium seu officium habeant ; ceteri vero clerici atque Seminarii tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Documenta et acta praeterea, quae Ecclesiam modo constitutam respiciant, ad eius Curiam cito mittentur, in tabulario rerum religiosarum accurate servanda. Ultimum, dioecesis Lacus Carolini Sedi metropolitanae Novae Aureliae tamquam suffraganea subiciatur, ad normam Iuris Canonici. Ceterum, haec omnia Venerabilis Frater Ioannes Jadot, Archiepiscopus titulo Zuritanus idemque in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis Delegatus, ad exitum deducet, cuius consilio usi sumus. Re vero acta documenta ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittet, recte subscripta atque sigillo impressa. Poterit autem, si visum et alium legare, modo sacerdotem. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Godefridus Mariani, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 2, pp. 151-152

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana