Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CIVITATIS REGALENSIS*

PRAELATURA CLUNIENSIS APPELLATA AD GRADUM
DIOECESIS ATTOLLITUR NOMINE CIVITATIS REGALENSIS

 

Episcopus titulo Doritanus atque Praelatus Cluniensis, amorem quidem habens in Christifideles suae Praelaturae omniaque quaerens corum progressioni quoquo modo profutura, nuper non dubitavit quin, consentiente Conferentia Episcopali Hispaniae, huic Apostolicae Sedi proponeret ut Cluniensis Praelatura ad honorem eveheretur dioecesis proprium. Cum autem constet eidem rei assentiri Venerabilem Fratrem Aloisium Dadaglio, Archiepiscopum titulo Leriensem et in Hispania Apostolicum Nuntium, idemque consilium iis probari, quorum interest illorumque qui id sua interesse contendant, Nos idcirco, precationem admittentes Nobis adhibitam, de plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hasce per Litteras memoratam Praelaturam in dioecesium numerum recensemus nomine Civitatis Regalensis appellandam iisdemque finibus circumscriptam quibus ad hune usque diem talis Praelatura continebatur. Quare Episcopus Civitatis Regalensis vocabitur ipse pro tempore Antistes novae dioecesis, quae archidioecesi Toletanae suffraganea erit cuiusque proinde Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore Toletani subiicimus. Novae cathedrae episcopalis sedem constituimus in urbe vulgo «Ciudad Real» basilicamque ibi estantem Deo in honorem Beatae Mariae Virginis « del Prado» dicatam Nos exornamus dignitate cathedralis templi, ceterorum videlicet eiusdem ordinis templorum iuribus et privilegiis ei datis; Episcopo autem pro tempore Civitatis Regalensis nunc tum honores et iura tribuimus tum officia et onera imponimus, quibus et augentur et tenentur ceteri Episcopi eodem munere fungentes. Decernimus ut, donec Capitulum Cathedrale in nova dioecesi rite per alias Litteras condatur, ibi interea eius loco dioecesanus Consultorum coetus deligatur. Novae dioecesis mensa episcopalis tum Curiae emolumentis tum fidelium stipibus constet, tum etiam temporalibus bonis antea ad mensam praelatitiam pertinentibus. De regimine istius Ecclesiae, de rebus administrandis, de eligendo Vicario Capitulari sede vacante, deque aliis id genus, ea omnino serventur, quae iure canonico statuta sunt. Circa dioecesani Seminarii erectionem eaque omnia quae ad sacerdotalem tironum educationem et institutionem attinent, tum ius commune servetur, tum normae Decreti Concilii Vaticani II «Optatam Totius» retineantur, tum etiam peculiares normae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica editae. Statuimus praeterea ut clerus olim Cluniensis dehinc dioecesi Civitatis Regalensis adscriptus censeatur. Hisce ipsis Apostolicis Litteris Venerabilem Fratrem Raphaelem Torija de la Fuente, hactenus Episcopum titulo Doritanum atque Praelatum Cluniensem, Nos de plenitudine eiusdem potestatis, qua fungimur, et ab omni vinculo Ecclesiae Doritanae absolvimus et Episcopum eligimus Civitatis Regalensis, cui patrem et pastorem praeficimus. Quod per has Litteras statuimus, id exsequatur Venerabilis Frater Aloisius Dadaglio, quem diximus, a Nobis deputatus debitisque instructus facultatibus, haud excepta facultate eiusdem officii alicui presbytero, subdelegandi. Exsecutione peracta exaratisque actorum documentis, certa veraque exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur. Has Nos Apostolicas Litteras et nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis rebus haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Godefridus Mariani, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 3, pp. 258-260

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana