Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

HAMILTONENSIS IN NOVA ZELANDIA*

IN NOVA ZELANDIA DIOECESIS CONDITUR
HAMILTONENSIS IN NOVA ZELANDIA COGNOMINE

 

Venerabiles Praesules Conferentiae Neo-Zelandiae, prae oculis quidem habentes Decretum a Christus Dominus » Concilii Vaticani II, deque filiorum bono solliciti, quorum patres a Deo et magistri et rectores constituti sunt, bene fieri censuerunt, si detractis territoriis nonnullis ab Aucopolitana Dioecesi, quae est in finibus Neo-Zelandiae, nova ibi loci excitaretur dioecesis : inminuto enim eius Ecclesiae territorio nimium patente, auctoque pastorum numero per alterius dioecesis constitutionem, iam etiam fructus in eius terrae plagis augeri posse confidant. Qua re, Nos, re bene considerata, consilioque audito Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Gentium evangelizatione praepositorum, itemque Ordinariorum illorum explorata sententia, auctoritate Nostra apostolica haec decernimus atque statuimus. Comitatus (vulgo « counties ») Raglan, Waipa, Otorohanga, Taumarunui, Otinemuri, Piako, Matamata, Tauranga, Rotorua, Taupo, Opotiki, Waiapu, Waikohu, Cook, et Waikato (excepta tamen ea parte Comitatus Waikato quae ad aquilonem viae principalis vulgo « State Highway n. 2 » sita est) ; nec non Districtus civiles Whakatane et Waitomo (exceptis pagis Awakino et Mokau, in Districtu Waitomo sitis, ab archidioecesi Wellingtonensi per alias Litteras Apostolicas detractis atque dioecesi Palmerstonaquilonianae assignatis), a dioecesi Aucopolitana separamus, quibns novam dioecesim condimus, ab nomine Hamilton Hamiltonensem in Nova Zelandia cognominandam, ita ut limites huius Ecclesiae iidem sint ac fines civiles territorii, de quo diximus. Condita dioecesis Wellingtonensi metropoli suffraganea subiciatur sic ut eius Episcopus, Archiepiscopo. Qui praeterea Sedem suam episcopalem in urbe Hamilton collocabit, in templo scilicet Beatae Mariae Virginis cathedra posita, cui iura facimus cathedralium sacrarum aedium propria. Id etiam iubemus, ut pro Canonicis, dum horum Collegium constituatur, Consultores dioecesani deligantur, qui consilio atque ope Episcopo assint. Cetera ad Ius Canonicum disponantur, ad amussim. Ad has vero Litteras ad rem adducendas Apostolicam Nuntiaturam deputamus, factis nempe iuribus necessariis, quae delegari possunt cuivis in ecclesiastica dignitate constituto Viro. Re vero acta, documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur. Has Litteras Apostolicas ratas esse sive nunc sive in posterum volumus, contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 6, pp. 584-585

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana