Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BUBANZANA*

QUODAM E DIOECESI BUIUMBURAËNSI TERRITORIO DETRACTO,
NOVA DIOECESIS IN BURUNDIA CONSTITUITUR NOMINE BUBANZANA

 

Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus qui Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositi sunt, quo aptius in Burundia evangelizationis operi consuleretur, peropportunum est visum in ea novam esse dioecesim condendam. Nos igitur, cum eorum votis concedere exoptemus, ea, quae sequuntur, decernimus summaque Nostra iubemus auctoritate. A dioecesi Buiumburaënsi partem septentrionalem territoro separamus eaque novam dioecesim condimus, ex urbe huius regionis principe «Bubanza » appellandam Bubanzanam iisdemque limitandam finibus quibus nunc provincia civilis definitur, firmis manentibus ceteris limitibus. Insuper constitutam dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Kitegaënsi, dum vero praecipimus ut Episcopi cathedra in sacra aede principe eiusdem urbis « Bubanza » ponatur atque Canonicorum loco Consultores dioecesani ad normam iuris deligantur qui Episcopum consilio et ope iuvent. Has denique Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praep.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 6, p. 797

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana