Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OKIGUENSIS*

IN NIGERIA NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS, OKIGUENSIS NOMINE

 

Quandoquidem Sanctissima Christi fides, iuvante Dei gratia praecones Evangelii, in dies fines profert et ad novos populos pervenit et incrementa capit, oportet sane ut externa etiam singularum Ecclesiarum structura novis rebus aptetur. Quamquam enim est omnis Ecclesiae substantia in praedicando Evangelio, quo homines aluntur ad salutem (cf. Matth. 4, 4), attamen nemo non videt iter propagandae religionis fieri tutius, si aequior fuerit rerum condicio et status. Quam ob rem, cum Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi id proposuerint, ut in Nigeria, divisa dioecesi Umuahiaënsi, nova excitaretur ; Nos, rati posse id in bonum animorum cedere, post rem bene consideratam atque petitum consilium eorum quorum interesset, haec statuimus ac decernimus. Totum territorium quod intra fines civilis administrationis vulgo « Local Government Areas » continetur, quodque hos civiles Districtus comprehendit : Ekiti, Mbano, Okigwe, et Isuikwuato, a dioecesi Umuahiaënsi distrahimus, in novamque dioecesis formam redigimus nomine Okiguensis, atque metropolitanae Sedi Onitshaënsi tamquam suffraganeam subicimus. Erit autem novae Sedis cathedra in templo Sanctae Mariae, in urbe Okigwe, in qua Episcopus sedem suae auctoritatis collocabit, factis nempe iuribus iustis. Quamdiu vero Ecclesia Ukiguensis Canonicorum Collegio carebit, Episcopus Consultores dioecesanos eligat, qui consilio atque opera iuvent. Cetera iure Canonico temperentur ad amussim. Quae vero per has Litteras iussimus, Venerabilis Frater Carolus Curis, Archiepiscopus titulo Diedelitanus ad exitum deducet, vel quem ipse legaverit, factis ad id potestatibus necessariis. Re vero acta, documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur. Has vero Litteras volumus nunc et in posterum ratas esse, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarta et vicesima mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang
. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 5, pp. 289-290

 

© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana