Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FOEDERATAE CIVITATES AMERICAE SEPTEMTRIONALIS*

EXARCHATUS APOSTOLICUS PRO FIDELIBUS
RITUS CHALDAICI COMMORANTIBUS IN FOEDERATIS
CIVITATIBUS AMERICAE SEPTEMTRIONALI CONSTITUITUR

 

Quo aptius consuleretur spirituali bono atque regimini Catholicorum Chaldaicorum qui labente temporis cursu, varias ob necessitudines propriis regionibus relictis, novam residentiae et operis sedem in hospitalibus terris Foederatarum Civitatum Americae Septemtrionalis invenerunt, Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, praehabito consilio Venerabilis Fratris Pauli II Cheikho, Patriarchae Babylonensis Chaldaeorum, una cum eius Synodo, necnon Conferentiae Episcopalis memoratae Dicionis Praesidis, postulavit ut pro istis fidelibus ritus Chaldaici Exarcatus Apostolicus constitueretur. Nos igitur, re in Audientia hodie a Venerabili Fratre Nostro S. R. E. Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis relata, enixis votis cupientes obsecundare, hisce nunc Litteris deque plenitudine Nostrae potestatis Exarchatum Apostolicum pro fidelibus ritus Chaldaici in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis commorantibus constituimus decernentes ut exarchales Consultores qui Praesuli una cum Syncello assint, ad normas canonicas eligantur atque mensa exarchalis sive fidelium oblationibus, sive statutis tributis paroeciarum ritus Chaldaici, sive redditibus bonorum deinceps obvenientium efficiatur. Denique has Apostolicas sub plumbo Litteras ratas esse nunc et in posterum volumus, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 LADISLAUS Card. RUBIN
S. Congr. pro Ecclesiis Orient.
Praep.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 5, p. 532

 

© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana