Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MONTIS HAGENSIS*

IN PAPUA NUOVA GUINEA PROVINCIA
ECCLESIASTICA NOVA CONDITUR

 

Qui Divino Consilio beatissimo Petro, Apostolorum praecipuo, in regimen totius Ecclesiae successimus, eodem etiam amore atque sollicitudine, si fieri potest, creditum gregem administramus. Qua re, ubi aliquid ubivis agendum viderimus, quod in christiani populi commodum cedere possit, id vigili studio aut gerimus, aut gerendum curamus. Cum ergo in Papua Nova Guinea iam catholica fides haud minima ceperit incrementa atque etiam maiora captura provideatur, labore nempe Missionariorum assiduo, bene fieri visum est, si ibi loci novam Provinciam conderemus ; id enim et laudi simul Missionariorum et stimulo cedet. Qua re, consilio petito a Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus, qui Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praesunt, haec statuimus, iis ante auditis quorum interest. Per divisionem Provinciarum ecclesiasticarum Madanganae et Portus Moresbiensis novam Provinciam condimus, haec est Montis Hagensis, quae complectetur ipsam Sedem Montis Hagensis, hodie ad dignitatem Ecclesiae metropolitanae evectae, atque suffraganeas Sedes Mendiensem, Gorokanam, et Uabaganam, hac ipsa die constitutam per divisionem ipsius dioecesis Montis Hagensis. Nimirum hae Sedes episcopales omnes pergent esse Sacrae Congregationi Fidei Propagandae obnoxiae. Ceterum, Seminarium maius, quod in loco Bomana, Spiritui Sancto dicatum, in finibus archidioecesis Portus Moresbiensis, etiam clericis provinciae Montis Hagensis patebit. Huic vero Venerabilem Fratrem Georgium Bernarding praeponimus, qui hucusque, tamquam Archiepiscopum Metropolitam, cum iustis iuribus atque oneribus. Ad ea autem perficienda quae per has Litteras iussimus Venerabilem Fratrem Franciscum De Nittis, Archiepiscopum titulo Tunetensem atque in Papua Nova Guinea Pro-Nuntium Apostolicum, legamus, vel quem ipse statuerit, modo Virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re vero acta, documenta scribantur atque sinceris exemplis ad Sacram Fidei Propagandae Congregationem cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesiina mensis Martii, anno Domini MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 7, pp. 762-763

 

© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana