Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

COROICENSIS*

IN BOLIVIA AD DIOECESIS GRADUM PRAELATURA
ATTOLLITUR NOMINE COROICENSIS

 

Cum constet in Bolivia praelaturam Coroicensem recentioribus his annis haud parum in ratione ordinatae stabilis firmae communitatis ecclesialis ineunda profecisse, satis Nobis causae esse videtur, cur digna habeatur quae maiore aliquo honore aut dignitate exornetur. Quare Conferentia Episcopalis Boliviana, id persuasum sibi habens, nuper non dubitavit ab Apostolica Sede petere ut memorata praelatura ad diocesis gradum eveheretur. Compertum est autem eiusmodi optato plane assentiri venerabilem Fratrem Alfium Rapisarda, Archiepiscopum titulo Cannensem et in Bolivia Nuntium Apostolicum. Nos igitur, suppleto consensu quorum interest eorumque qui id sua interesse censentur, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis pro Episcopis negotiis praepositorum deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae, qua de universa Ecclesia solliciti sumus ubique terrarum patenti, praelaturam Coroicensem, quam diximus, ad gradum honoremque evehimus dioecesis proprium, non mutato nomine iisdemque servatis finibus, quibus hucusque praelatura definiebatur, eaque simul quae sequuntur decernimus et iubemus. In urbe sede olim praelaticia, nunc novae dioecesis sit episcopalis sedes. Templum autem olim praelaticium ibi exstans evehimus ad gradum cathedralis templi, in ipsoque congruis privilegiis aucto constituimus Episcopi cathedram. Dioecesis vero Coroicensis suffraganea erit metropolitanae Ecclesiae Pacensi in Bolivia, cuius proinde Archiepiscopi iurisdictioni metropoliticae Coroicensem pro tempore Episcopum subicimus, salvis utcumque iuribus eius et honoribus necnon officiis et oneribus Episcopi et pastoris dioecesani propriis. Praeterea ibi, donec suo tempore Capitulum Cathedrale condatur ad mentem aliarum Litterarum Apostolicarum posthac edendarum, pro Canonicorum coetu Consultores dioecesani interea sint ad statutas normas electi. Etiam statuimus ut dioecesis nunc conditae mensa episcopalis Curiae emolumentis fideliumque stipibus necnon ceteris bonis constet, quae hactenus fuerunt praelaticiae mensae propria. In iis, quae ad Seminarii aedificationem spectant atque moderationem, iuris communis statuta serventur, haud praetermissis normis Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » neque regulis a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica foras datis ; suoque tempore, quoties nempe dehinc opportunum videbitur, selecti sacrorum almmni philosophicis et theologicis disciplinis instruendi aut sacerdotes sua studia completuri ad Pontificium Collegium Latinum Americanum mittantur in Urbe situm. Iubemus denique ac volumus ut, constitutione novae dioecesis Coroicensis ad effectum deducta, clerus qui adhuc praelaturae serviit nunc novae sub eodem nomine dioecesi addictus maneat eique adscriptus. Per alias profecto Litteras Apostolicas venerabilis Frater Thomas Robertus Manning, hactenus Episcopus Praelatus Coroicensis, primus ibi pastor dioecesanus constituetur. Quae hic statuimus exsequenda curet venerabilis Frater Alfius Rapisarda, quem digimus, a Nobis deputatus debitisque facultatibus instructus et cum libertate, ad hanc rem quod attinet, designandi alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, addito tamen onere curandi ut certa veraque de peractis documentorum exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis transmittantur. Has Apostolicas Litteras volumus ratas esse nunc et in posterum, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro
Episcopis Praef
.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 3, pp. 251-252

 

© Copyright 1983- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana