Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

COATZACOALSENSIS*

QUIBUSDAM LOCIS A DIOECESI SANCTI ANDREAE DE TUXTLA
DISTRACTIS NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE COATZACOALSENSIS

 

Plane conscii omnium officiorum, quae a gravissimo munere Nostro, quod in pascendo universo dominico grege quidem consistit, seiungi omnino non possunt, quam maxime imprimisque consilia necnon incepta persequenda curamus, per quae Populo Dei qualibet in regione orbis terrarum vitam agenti tota doctrina christiana facilius aut efficacius tradatur. Cum igitur venerabilis Frater Villelmus Ranzahuer Gonzales, Episcopus Sancti Andreae de Tuxtla, audita etiam Conferentia Episcopali mexicana, ab Apostolica hac Sede nuper postulaverit, ut nova illic Ecclesia particularis constitueretur quibusdam ex locis hucusque suae dioecesis propriis, Nos, cum id et in votis sit venerabilis Fratris Hieronymi Prigione, Archiepiscopi titulo Lauriacensis atque Delegati Apostolici in Republica Mexicana, suppleto eorum consensu quorum interest vel quorum id interesse censetur, de sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis pro Episcopis negotiis praepositorum, quam confirmamus, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae nunc a dioecesi Sancti Andreae de Tuxtla loca distrahimus, quibus municipia continentur vulgo nuncupata : Coatzacoalcos, Cosoleacaque, Ixhuatlan del Sureste, Hidalgotitlan, Minatitlan, Moloacan, Las Choapas, Pajapan et Zaragoza, ex iisque simul sumptis legeque civili circumscriptis ac definitis novam dioecesim condimus Coatzacoalsensem appellandam. Haec praeterea dioecesis, cuius sedem in urbe « Coatzacoalcos » Ipsi statuimus et esse volumus, cuiusque paroeciale templum Sancto Ioseph Sponso B. M. V. dicatum honore Ecclesiae Cathedralis insignimus una cum privilegiis ceterorum id genus templorum propriis, suffraganea erit archidioecesi Ialapensi, cuius proinde Archiepiscopi metropolitano iuri Episcopum pro tempore Coatzacoalsensem subicimus, qui simul non modo iuribus nunc exornatur sed officiis etiam et oneribus obstringitur, quae ad Episcopos pertinent dioecesanos. In nova interea dioecesi instituatur oportet Collegium Consultorum iure praescriptum, et quidem quam primum, ut novo Pastori praesens feratur auxilium. Quod porro ad episcopalem novae Ecclesiae mensam attinet, mandamus ut ei provideatur emolumentis Curiae fideliumque stipibus necnon iusta, ad normam can. 122 C.I.C., portione bonorum (vulgo « Mitra »), quae hactenus omnia ad episcopalem mensam Sancti Andreae de Tuxtla pertinebant. Tum iuris communis praescripta tum normae a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica statutae serventur in exstructione Seminarii dioecesani et in formatione sacrorum alumnorum apte comparanda; at selecti alumni philosophicis et theologicis disciplinis instruendi, aut sacerdotes ut sua compleant studia, ad Pontificium Collegium Mexicanum in Urbe situm mittantur. Mandamus etiam ut de regimine Ecclesiae hodie conditae de eiusque bonorum administratione, de Administratore dioecesano eligendo sede vacante atque de iuribus et oneribus fidelium, necnon de aliis id genus, sacri canones plane ac perfecte serventur. Unoque tempore lege sancimus ut, constitutione dioecesis Coatzacoalsensis ad effectum deducta, sacerdotes ei censeantur Ecclesiae adscripti intra cuius fines ecclesiasticum habent officium, ceteri vero sacerdotes aut clerici ipsique seminarii tirones ei addicantur Ecclesiae, in qua legitimum habent domicilium. Omnia denique actorum documenta, quae aut ad novam dioecesim eiusve clerum aut ad fideles vel ad temporalia bona attinent, a Curia Sancti Andreae de Tuxtla ad Curiam Coatzacoalsensem prompte transmittantur ibique in condendo tabulario rite asserventur. Quae hic iubentes decrevimus exsequatur venerabilis Frater Hieronymus Prigione, quem diximus, a Nobis deputatus, debitis factis facultatibus una cum libertate id ad aliquem in ecclesiastica dignitate constitutum delegandi, onere tamen imposito curandi ut certum verumque exemplum litterarum actae exsecutionis Sacrae Congregationi pro Episcopis mittatur. Quas Litteras Apostolicas nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto decimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
 Iosephus Cattani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 7, pp. 632-633

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana