Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ASSIDONENSIS - JEREZENSIS*

IN CATHEDRALI DIOECESIS ASSIDONENSIS-JEREZENSIS TEMPLO, QUOD HONORI
 SANCTISSIMI SALVATORIS DICATUM IN URBE «JEREZ DE LA FRONTERA»
 EXSTAT, COLLEGIALE DISSOLVITUR ET CATHEDRALE INSTITUITUR CAPITULUM

 

Qui novam nuper dioecesim nomine Assidonensem-Jerezensem condidimus haud obliti sumus per Apostolicas tunc Litteras Nostras id quoque inter alia decretum esse, ut in cathedrali eiusdem Ecclesiae templo etiam Capitulum Cathedrale postea institueretur secundum proprias normas. Nunc igitur, auditis precibus huic Sanctae Sedi ab Episcopo Assidonensi-Jerezensi adhibitis, ex sententia Sacrae Congregationis pro Clericis, quam ratam facimus, vi et auctoritate Nostra Apostolica per has Litteras Capitulum Collegiale memorati templi dissolvimus simul atque Capitulum Cathedrale ibidem condimus duodecim ex Canonicis constans. Statuimus autem ut etiam eiusmodi Capituli Canonici iuribus ac privilegiis fruantur iure canonico sancitis omniumque Canonicorum propriis, unoque tempore praecipimus ut Capitulum Cathedrale nunc constitutum « sua habeat statuta, per legitimum actum capitularem condita atque ab Episcopo dioecesano probata » (can. 505), quae quidem mandamus ut fideliter serventur. Quod denique ad rem attinet, necessarias et opportunas Episcopo Assidonensi-Jerezensi facultates facimus una cum libertate eandem rem delegandi ad alium ecclesiasticum virum quem ipse designaverit, onere tamen imposito curandi ut, ipso Capitulo re instituto, verum peractae exsecutionis litterarum exemplum ad Sacram quam diximus Congregationem pro Clericis transmittatur, veluti Capituli Cathedralis in clara dioecesi Assidonensi-Jerezensi conditi testimonium. Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SILVIUS Card. ODDI
S. Congr. pro
Clericis Praefectus

 

Iosephns Del Ton, Protonot. Apost. 
 Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 10, pp. 834-835

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana