Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LITORIS PALMENSIS*

FINES COMMUTANTUR ARCHIDIOECESIS MIAMIENSIS ATQUE
DIOECESIS ORLANDENSIS NONNULLISQUE LOCIS DE UTRAQUE
DETRACTIS NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE LITORIS PALMENSIS

 

Qui omni cogitatione curaque in universum dominicum gregem incumbimus, facere quidem non possumus, quin ea exsequamur consilia, quibus aptius ac prosperius in Ecclesiis particularibus pastorale Episcoporum munus exerceri possit. Hac de causa, cum Archiepiscopus Miamiensis atque Episcopus Orlandensis, consulta Conferentia Episcopali Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis, preces huic Apostolicae Sedi adhibuerint ut, finibus tum Miamiensis tum Orlandensis Ecclesiae commutatis, nova illic dioecesis constitueretur, Ipsi Nos, cum etiam constet in votis idem esse venerabilis Fratris Pii Laghi, Archiepiscopi titulo Maurianensis atque in Foederatis Americae Septentrionalis Civitatibus Pro-Nuntii Apostolici, ex sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationis pro Episcopis negotiis praepositorum, quam ratam facimus, eorum autem consensu suppleto quorum interest aut interesse censetur, ea, quae sequuntur, vi et potestate Nostra Apostolica statuimus atque iubemus. Ab archidioecesi Miamiensi separamus plagas (« Comitatus ») quae vulgo Palm Beach et Martin nuncupantur, a dioecesi autem Orlandensi loca seu « Comitatus » vulgo St. Lucie, Okeechobee et Martin, ex iisque simul sumptis novam dioecesim Litoris Palmensis nomine appellandam condimus iisdemque definitam memoratorum quinque « Comitatuum » propriis, quae archidioecesi Miamiensi erit suffraganea cuiusque proinde pro tempore Episcopum metropolitano Praesulis Miamiensis iuri subicimus. In ipsa autem urbe vulgo « Palm Beach » sedem statuimus novae dioecesis eiusque templum Deo in honorem S. Ignatii Loyola dicatum, quod ut Episcopi Cathedram designamus, honore Ecclesiae Cathedralis Litoris Palmensis insignimus una cum privilegiis ad unamquamque Cathedralem Ecclesiam pertinentibus, quemadmodum novae Ecclesiae Episcopo iura tribuuntur officiaque imponuntur, quibus Episcopi dioecesani omnes fruuntur atque obstringuntur. Praeterea in nova Ecclesia Litoris Palmensis instituatur oportet Consultorum Collegium iure praescriptum, et quidem quam primum, per quod novo Pastori praesens feratur auxilium, salva posthac facultate Capituli Cathedralis ad statutas normas suo tempore constituendi. Interea tamen, quod ad episcopalem novae Ecclesiae mensam attinet, mandamus ut constet bonis canonice collectis eorumque parte iam novae dioecesis iure propria. Tum iuris communis deinde praescripta, tum normae a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica statutae, tum etiam Decreti « Optatam totius » statuta serventur in formatione ac institutione sacrorum alumnorum apte comparanda. Lege simul sancimus ut, constitutione novae dioecesis Litoris Palmensis re ad effectum deducta, sacerdotes censeantur illi Ecclesiae adscripti intra cuius fines ecclesiasticum habent officium, ceteri vero presbyteri et clerici ipsique Seminarii tirones addicantur Ecclesiae eidem in qua legitimum habent domicilium. Omnia denique actorum scripta documenta, quae aut ad novam dioecesim eiusve clerum aut ad fideles vel ad temporalia bona attinent, a Curia archidioecesis Miamiensis et dioecesana Curia Orlandensi ad Curiam episcopalem Litoris Palmensis prompte transmittantur, ut ibi in condendo tabulario rite asserventur. De cetero, exsequatur quae hic iubentes decrevimus venerabilis Frater Pius Laghi, quem diximus, a Nobis deputatus, debitis factis facultatibus una cum libertate id delegandi ad aliquem virum in ecclesiastica dignitate constitutum, addito tamen onere curandi ut certum verumque exemplum litterarurn actae exsecutionis Sacrae Congregationi pro Episcopis mittatur. Has Porro Litteras Apostolicas ratas nunc et in posterum esse volumus, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo sexto mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
S. Congr. pro
Episcopis Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
 Iosephus Cattani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 9, pp. 763-765

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana