Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ATLACOMULCANAE*

IN FOEDERATIS CIVITATIBUS MEXICANIS, NONNULLIS
AB ECCLESIIS TOLUCENSI ET CUAUTITLANENSI DISTRACTIS LOCIS,
NOVA CONDITUR DIOECESIS ATLACOMULCANA APPELLANDA

 

Quandoquidem ad plenius prospiciendum spiritali commodo Christifidelium ipsorum, qui civilem regionem vulgari lingua appellatam Estado de Mexico incolunt, Venerabiles Fratres Nostri Alfredus Torres Romero, Episcopus ille Tolucensis, simulque Emmanuel Samaniego Barriga, Episcopus is Cuautitlanensis, cum prius consuluissent Conferentiam Episcopalem Mexicanam, ab hac poposcerunt Sede Apostolica vehementer ut locis abductis suarum dicionum ecclesiasticarum nova inde rite excitaretur dioecesis, singulis igitur huius quaestionis perpensis rationibus et causis, iam plane Nos adsensi Venerabili Fratri Hieronymo Prigione archiepiscopo titulo Lauriacensi apud Mexicanam videlicet nationem Apostolico Delegato necnon Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus qui negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis legitime praesunt, singula haec quae perscribuntur ipsi praestituimus fierique iubemus secundum preces ipsas binorum Ordinariorum supra memoratorum. Suppleto consensu eorum omnium, quorum interest quive id sua interesse arbitrantur, de plenitudine Apostolicae potestatis Nostrae segregamus a dioecesi Tolucensi loca civilium municipiorum quibus haec sunt nomina ipsa : Atlacomulco, Acambay, Aculco, El Oro, Ixtlahuaca, Jilotepec, Jiquipilco, Jocotitlán, Morelos, Polotitlán, San Felipe del Progreso, Soyaniquilpan, Temascalcingo et Timilplan ; eodem autem tempore seiungimus a dioecesi Cuautitlanensi pariter loca municipiorum civilium quae vulgo nuncupantur Chapa de Mota et Villa del Carbón. Quibus ex ita separatis locis novam iure condimus dioecesim in posterum tempus Atlacomulcanam vocandam quae eisdem videlicet finibus locorum circumscribatur quibus dicta municipia simul sumpta nunc ipsum terminantur. Huius autem novae dicionis sedem locamus in urbe ipsa Atlacomulco templumque ibidem exstans quod recens quidem exstructum titulo exornatum « De la Divina Providencia y de San Cayetano » evehimus ad gradum dignitatemque Ecclesiae Cathedralis cui proinde insignia cuncta et privilegia necnon honores liturgicos tribuimus quibus ceterae aedes in orbe catholico Cathedrales fruuntur. Atlacomulcano pro tempore Episcopo honores pariter insignia privilegia iuraque concedimus, at eisdem simul oneribus et officiis obstringimus eum, quibus reliqui similiter Praesules Ordinarii per orbem catholicum afficiuntur. Hanc porro sic erectam dioecesim novam constituimus suffraganeam Ecclesiae metropolitanae Mexicanae eiusque Episcopum metropolitico iuri archiepiscopi Mexicani pro tempore subicimus. Quo autem Pastor istius Ecclesiae suo in regimine validius adiuvetur, praecipimus ut Collegium Consultorum ad iuris communis normas quam primum instituatur. Congruae item volumus sustentationi Praesulis novae dicionis provideri ex Curiae emolumentis, fidelium stipibus ac portione ipsi obveniente, post divisionem pro can. 122 C.I.C. faciendam, bonorum quae adhuc ad Mensas episcopales (vulgari nomine Mitras vocitatas) Tolucensem et Cuautitlanensem pertinuerunt. De seminarii vero dioecesani erectione necnon sacrorum candidatorum educatione servari censemus praescripta iuris communis, normis ante oculis constitutis et regulis quas Sacra Congregatio pro Institutione Catholica hisce de rebus edidit. Selecti seminarii alumni, philosophicis et theologicis disciplinis instituendi, necnon sacerdotes ad studia propria perficienda Romam ut mittantur volumus ad Pontificium Collegium Mexicanum. Quod autem attinet ad novae dioecesis regimen, administrationem bonorum, Administratoris dioecesani sede vacante electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus edicimus sacros canones ad amussim esse servandos. Ut primum Atlacomulcanae dioecesis erectio peracta erit, eo ipso facto sacerdotes Ecclesiae illi habeantur adscripti, in cuius finibus ecclesiasticum officium detinent ; ceteri autem sacerdotes seminariique tirones Ecclesiae isti manento incardinati vel incardinantor in cuius finibus legitimum habent domicilium. Acta vero et documenta, quae erectae dioecesis clericos et fideles et bona forte temporalia respiciunt, a Curiis Tolucensi et Cuautitlanensi ad Curiam Atlacomulcanam rite transvehuntor. Quae quidem omnia ad exsequenda Nos commemoratum destinamus Venerabilem Fratrem Hieronymum Prigione cui necessarias simul facultates singulas tribuimus etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum, officio simul iniuncto ad Sacram Congregationem pro Episcopis vera exemplaria perfectae illius exsecutionis remittendi. Haec denique universa quae pro maiore spiritali commoditate christifidelium illis in locis feliciter degentium sic statuimus rata usquequaque esse volumus suosque tam nunc quam tunc habere effectus iuridicos, nullis quibuslibet rebus vel minime quidem obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
S. Congr. pro
Episcopis Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 2, pp. 106-108

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana