Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GEITAËNSIS*

DISTRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A DIOECESI
MWANZAËNSI NOVA DIOECESIS
GEITAËNSIS CONSTITUITUR

 

Summi Pontificis est, utpote universo Christi gregi regendo praepositi, omnia ad regimen Ecclesiae ita constituere atque disponere, ut simul maior obtineatur Christifidelium utilitas, et animarum Pastores sacri sui ministerii negotia facilius et expeditius agant. Cum igitur a nobis postulatum esset, ut dioecesis Mwanzaënsis in Tanzania divideretur et nova alia institueretur, pro certo habentes eiusmodi divisionem et institutionem populo Dei ibidem degenti esse profuturam, preces exaudiendas esse censuimus. Quamobrem, audita sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum, Nostra usi Apostolica auctoritate et potestate, haec quae sequuntur decernimus. A dioecesi Mwanzaësi territoria districtuum civilium, qui vulgo Geita et Sengerema appellantur, distrahimus et ex his novam dioecesim Geitaënsem constituimus, Metropolitanae Ecclesiae Taboraënsi subiectam et Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide iurisdictioni obnoxiam. Novae dioecesis episcopalem sedem in urbe Geita collocamus, et ecclesiam ibidem sitam ad dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus. Quae autem statuimus, nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 
DERMOT J. RYAN
Archiep. emerit. Dublinen.
Congr. pro Gentium Evang. Pro-Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 3, p. 276

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana