Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VIALEMBENSIS*

DISTRACTO TERRITORIO AB ECCLESIA AGANIENSI,
NOVA DIOECESIS CONDITUR NOMINE VIALEMBENSIS

 

Properamus Nos, Qui Apostolorum Principis locum tenemus, ea omnia peragere, illa tempestive perficere, quae fidei nostrae Christique religioni propagandae aut intendendae conferre possunt. Quam ob rem, cum expostulatum sit ut Ecclesia Aganiensis in insulis Marianensibus Septemtrionalibus divideretur, atque distracto territorio nova constitueretur dioecesis, negotio bene reputato consilioque petito a Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositis, sequentia decernimus. Ab Ecclesia Aganiensi territorium separamus vulgo dictum « Commonwealt of the Northern Mariana Islands », atque ex eo novam constituimus dioecesim nomine Vialembensem, cuius fines iidem erunt ac fines territorii de quo diximus. Huius dioecesis noviter erectae episcopalis Cathedra erit in templo Deo dicato in honorem Beatissimae Virginis Mariae a Monte Carmelo — quae principalis Patrona Insularum Marianensium Septemtrionalium exstat — in urbe Chalan Kanoa. In nova dioecesi, sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione obnoxia una cum tota provincia ecclesiastica Aganiensi nuper condita, pro Canonicorum Capitulo Consultores dioecesani eligantur et adhibeantur ad normam iuris ; pro institutione vero iuvenum in Ecclesiae spem succrescentium adhibeatur praecipue Seminarium Regionale Maius Sancti Petri Aloisii Chanel, exstans in Archidioecesi Suvana. Episcopus Vialembensis de iure participem erit Conferentiae seu Coetus Internationalis Episcoporum Pacifici (CEPAC) et erit in ambitu iurisdictionis Delegationis Apostolicae in Insulis Oceani Pacifici ; praeterea, vi Decreti Viso et mature die XXVII mensis Novembris anno Domini 1980 dati, ad pertractandas causas nullitatis matrimonii propositas in dioecesi Vialembensi, adhibeatur uti tribunal secundae instantiae Tribunal Regionale Suvanum erectum apostolica licentia a Praesulibus supradictae Conferentiae Episcopalis Internationalis, integro semper exstante iure recurrendi ad Sacram Romanam Rotam iuxta Sacros Canones et salvis indultis particularibus a sacra Congregatione pro Gentium Evangelizatione forsitan datis. Cetera legibus iuris communis regantur. Haec denique quae praescripsimus ad effectum adducat Venerabilis Frater Antonius Magnoni, Archiepiscopus titulo Bosetanus atque in Insulis Oceani Pacifici Delegatus Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos, atque perfecti negotii documenta sinceris exemplis ad sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione de more mittat, rite signata sigilloque impressa. Has vero Litteras Apostolicas sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 
DERMOT J. RYAN
Archiep. emerit. Dublinen.
Congr. pro Gentium Evang. Pro-Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 2, pp. 110-111

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana