Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TALIBONENSIS*

QUIBUSDAM LOCIS A DIOECESI TAGBILARANA DISTRACTIS
NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE TALIBONENSIS

 

Apostolica Sedes, operis evangelizationis fautrix quidem maxima, consilia etiam atque incepta fovere consuevit, quibus non solum difficultates saltem maiores vincantur, sed etiam « populi Dei saluti quam perfectissime fieri potest ministretur » (CD, 22). Omnino igitur audiendae videntur preces venerabilis Fratris Onesimi C. Gordoncillo, Episcopi Tagbilarani, quibus, considerata multitudine incolarum diffuse dioecesis suae, consultaque Insularum Philippinarum Conferentia Episcopali, a Sancta hac Sede recens petiit ut, eiusmodi Ecclesiae nonnullis locis congruenter derogatis, nova illic dioecesis constituatur ad expeditiores de illis fidelibus curar pastorales agendas. Quare, cum etiam constet in votis id esse ipsius venerabilis Fratris Brunonis Torpigliani, Archiepiscopi titulo Mallianensis necnon Nuntii Apostolici in Insulis Philippinis, Nos, eorum suppleto consensu quorum interest aut interesse censeri potest, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationis pro Episcopis negotiis praepositorum, Apostolica potestate Nostra sequentia decernimus. A dioecesi Tagbilarana paroecias distrahimus vulgo appellatas : Saint Joachim, Holy Infant Jesus (Anda), Holy Infant Jesus (Bien-Unido), Our Lady of the Rosary, Saint Joseph the Worker, Saint Anthony the Abbot, Saint Michael the Archangel (Clarin), Our Lady of Lourdes, Holy Family, Immaculate Conception (Duero), Our Lady of Consolation, Saint Paul the Apostle, Holy Infant Jesus (Jetafe), Saint Monica, Our Lady of the Pillar, Holy Infant Jesus (President Garcia), Saint Augustine, Saint Michael the Archangel (San Miguel), Saint Vincent Ferrer, Immaculate Conception (Sierre-Bullones), Parish of the Blessed Trinity, Saint Isidore the Farmer, Holy Infant Jesus (Ubay) ; ex iisque simul sumptis locis seu paroeciis novam dioecesim condimus nomine Talibonensem iisdemque definitam finibus earum propriis necnon Cebuanae suffraganeam archidioecesi, cuius proinde Praesulis Metropolitae vigenti iuri ipsum subicimus Episcopum Talibonensem. Simul statuimus ut sedis episcopalis novae dioecesis in urbe collocetur, cui nomen « Talibon » ; templumque paroeciale ibi exstans, SS. Trinitatis sacrum ex eaque nominatum, ad Ecclesiae Cathedralis gradum evehimus eique et insignia et privilegia et honores tribuimus, quibus reliqua illius ordinis templa fruuntur ; Episcopo autem pro tempore Talibonensi onera iuraque facimus, quae ad unumquemque pertinent Episcopum dioecesanum, dum etiam hortamur ut quam primum ibi quoque Collegium Consultorum instituatur, quod sit adiumento Ordinario loci. Is ali ac sustineri debet tum Curiae Talibonensis emolumentis, tum fidelium stipibus, tum etiam iusta bonorum portione, quae ad mentem can. 122 CIC ab episcopali Mensa Tagbilarana ad Talibonensem merito transferri debet. In iis, quae referuntur ad Seminarii dioecesani aedificationem, ad sacrorum alumnorum institutionem aut formationem, omnia recte iuris communis serventur praescripta, haud praetermissis normis a Congregatione pro Institutione Catholica editis. Videatur praeterea ut selecti tirones philosophicis aut theologicis disciplinis instruendi, sacerdotesque quibus altiora erunt studia complenda, ad Pontificium Collegium Philippinum mittantur in Urbe situm. Quae autem ipsi statuerunt sacri canones de dioecesium regimine, de bonorum ecclesiasticorum gestione, quae ibi aliquando forte possidebuntur, de Administratore dioecesano sede vacante eligendo, de oneribus iuribusque fidelium deque aliis talibus, ea omnia retineantur. Constitutione novae dioecesis ad effectum adducta, sacerdotes ei Ecclesiae adscripti censeantur, intra cuius fines ecclesiasticum habent officium, ceterique clerici et Seminarii tirones ei addicantur Ecclesiae, in qua legitimum habent domicilium. Scriptaque omnia actorum documenta, quae aut ad novam dioecesim eiusve clerum aut ad fideles et ad bona temporalia pertinent, curandum est ut a Curia Tagbilarana tradantur Talibonensi. Omnia denique, quae hic decrevimus, exsequenda ipse curet venerabilis Frater Bruno Torpigiani, quem diximus, qui a Nobis mandatum habet una cum facultate id delegandi ad alium virum in dignitate ecclesiastica constitutum, addito officio videndi ut actae exsecutionis litterarum verum exemplum ad Congregationem pro Episcopis cito perveniat. Has Apostolicas Litteras omnino ratas esse volumus, sic ut nunc, ita et in posterum, contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo serto, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 7, pp. 593-595

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana