Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FLUMINIS ALBI SUPERIORIS*

PRAELATURA ACRENSIS ET PURUENSIS EVEHITUR
AD GRADUM DIOECESIS NOMINE FLUMINIS ALBI

 

Cum Praelaturae Acrensis et Puruensis incrementum iam nunc pro comperta re habeatur, Ipsi eam censemus dignam omnino esse, quae iusto aliquo honore decoretur. Ceteroqui non sine causa Conferentia Episcopalis Brasiliensis Nobis preces adhibuit, ut eiusmodi Communitatem ecclesialem maiore dioecesis dignitate donemus, eidem rei assentiente venerabili Fratre Carolo Furno, Archiepiscopo titulo Abaritano et in Brasilia Nuntio Apostolico. Quare, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium de negotiis Congregationis pro Episcopis curam agentium, quod ratum habemus, consensu autem eorum suppleto, quorum aut interest aut interesse censeri potest, potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute memoratam Praelaturam evehimus ad gradum dioecesis Fluminis Albi posthac appellandae, et finibus definitae iisdem, quibus ad hunc usque diem Praelatura continebatur ; eadem olim eius sede servata pro Episcopo dioecesano, necnon templo quondam praelaticio ad ecclesiarum cathedralium ordinem evecto congruisque etiam iuribus ornato. Cumque autem nunc constituta dioecesis uti suffraganea archidioecesi Manaënsi subesse debeat, ipsum idcirco pro tempore Fluminis Albi Episcopum iuri subicimus, quod ad Metropolitam Archiepiscopum Manaënsem pertinet : factis novae Ecclesiae Episcopo iuribus officiisque impositis cuiusque pastoris dioecesani propriis. Simul hortamur ut quam primum etiam Collegium Consultorum ibi instituatur, quod pastori Fluminis Albi praesenti sit adiumento. Is ipse praesul tum Curiae emolumentis fideliumque stipibus ali ac sustineri debet, tum cunctis bonis temporalibus, quibus praelatus olim Acrensis et Puruensis fruebatur eiusdem rei causa. In iis deinde, quae spectant tum Seminarii dioecesani aedificationem tum sacrorum alumnorum institutionem aut formationem, recte praescripta iuris communis retineantur, ratione habita etiam normarum a Congregatione pro Institutione Catholica statutarum. Opportune vero consulatur ut selecti sacrorum alumni philosophicis aut theologicis disciplinis instruendi, necnon sacerdotes quibus fuerint studia altiora complenda, ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur in Urbe situm. Nova Fluminis Albi dioecesi constituta, clerus saecularis, antehac ibi Praelaturae iam adscriptus, novae quam modo diximus dioecesi addictus dehinc censeatur, cuius dioecesanus quidem Episcopus ipse erit venerabilis Frater Moacyr Grechi, qui scilicet Episcopus Praelatus hucusque fuit. Praeterea, quod sacri canones statuerunt de dioecesis regimine, de bonorum ecclesiasticorum gestione, de Administratore dioecesano Sede vacante eligendo deque aliis id genus curandis, id in iis omnibus ibi quoque adamussim servetur. Ad effectum ea denique, quae hisce Litteris decrevimus, adducantur a memorato venerabili Fratre Carolo Furno, qui mandatum a Nobis accipit una cum facultate id delegandi ad alium ecclesiasticum virum in dignitate constitutum, officio tamen alterutrique imposito curandi ut actae exsecutionis litterarum verum exemplum ad Congregationem pro Episcopis cito perveniat. Has Apostolicas Litteras, sicut nunc, ita et in posterum ratas omnino esse volumus, contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quinto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

 Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 9, pp. 901-902

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana