Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

YEIENSIS*

IN SUDANIA NOVA DIOECESIS CONDITUR NOMINE YEIENSIS

 

In Dominico agro cui excolendo, divino consilio, praesumus, nihil tam tantumque requirit laborem ac assiduam curam, quam, iacto bono semine, viridantibus consulere satis. Idcirco quo opimior fieret seges in Sudaniae Reipublicae evangelizatione, visum est Nobis novam dioecesim esse ibidem erigendam : multiplicatis enim sacris pastoribus fieri non potest quin laboris quoque fructus multiplicentur. De consilio igitur Venerabilium Fratrum Nostrorum Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum, quorum interest audito favorabili voto, ex apostolica Nostra potestate quae sequuntur statuimus ac decernimus. Districti civiles vernaculo nomine vocati « Yei » et « Mundri » dioecesis Rumbekensis in meridiem vergentes atque in « Eastern Equatoria Province » siti, a memorata sede disiuncti, novam dioecesim, Yeiensem vocatam conficient, quae Archidioecesis Iubaënsis suffraganea erit, ad iuris normam. Novae porro Ecclesiae sedem Episcopus in urbe « Yei » collocabit ibique cathedram suam ponet in templo videlicet Christo Regi dicato, cui cathedralis dignitatem concedimus. Mandamus insuper ut pro canonicis consultores dioecesani deligantur atque adhibeantur iuxta iuris leges. Ad sacrorum candidatorum institutionem quod pertinet serventur mandata iuris communis, prae oculis habitis normis Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » atque legibus a Congregatione pro Institutione catholica statutis. Ad ea tandem perficienda quae per has Nostras Litteras decrevimus, Venerabilem Fratrem Aloisium Robles Díaz, Archiepiscopum titulo Stephaniacensem atque in Sudania Re publica Apostolicum Pro-Nuntium legamus, vel quem ipse elegerit, modo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Re autem ad finem ducta, acta conficiantur, quorum sincerum exemplar ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 9, pp. 904-905

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana