Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VITERBIENSIS*

DIOECESES VITERBIENSIS, AQUIPENDIENSIS, BALNEOREGIENSIS,
FALISCODUNENSIS, TUSCANENSIS, ET ABBATIA S. MARTINI
AD MONTEM CIMINUM, IN UNAM DUMTAXAT DIOECESIM
REDIGUNTUR, «VITERBIENSIS» COGNOMINANDAM

 

Qui non sine divino consilio in hac beatissimi Petri cathedra, quasi ad navis gubernacula sedemus, hac una profecto in omnibus cura, sollicitudine, studio ducimur : quo meliore modo videlicet fidelium necessitatibus provideamus. Verba enim Christi adoranda ad lacum Tiberiadis beatissimo Petro facta : « Pasce agnos meos ... pasce oves meas » (Io 21, 15-17), et Nobis quodammodo cum Pontificatu facta sunt. Quae sane causa est, cur id quod Christi gregi prodesse viderimus, hoc fidenti animo agore studeamus. Cum ergo Venerabilis Frater Aloisius Boccadoro, Episcopus Viterbiensis et Tuscanensis, Abbas S. Martini ad Montem Ciminum, item Episcopus Aquipendiensis et Faliscodunensis, atque Administrator Apostolicus, Sede vacante, Balneoregiensis, consentientibus presbyteris et laicis catholicis, habito favorabili voto Consilii Presbyteralis et universi quinque dioecesium presbyterii, ab hac Apostolica Sede petierit ut dioeceses et Abbatiam, quibus multis iam annis praefuisset, in unam dioecesim iuridice redigeremus, satis enim eas coeptis, institutis, moribus, mente coaluisse, Nos rationibus pastoralibus huius petitionis diligentissime perpensis, profectumque Ecclesiarum illarum probantes, rati tempus advenisse unionis illius peragendae haec decernirnus, ante nempe audita Conferentia episcopali Italica, atque consilio petito a Venerabili Fratre Nostro S. R. E. Cardinali Congregationis pro Episcopis Praefecto, atque iuxta normas ab Apostolica Sede statutas de recognoscendis circumscriptionibus dioecesium in Italia. Dioeceses Viterbiensem, Aquipendiensern, Balneoregiensem, Faliscodunensem, Tuscanensem, atque Abbatiam S. Martini ad Montem Ciminum, dioecesi Viterbiensi perpetuo unimus, unione, ut dicunt, exstinctiva ; quae proinde adquiret atque comprehendet in suo territorio uniuscuiusque harum Ecclesiarum territorium. Sic ampliata dioecesis Viterbiensis vocabitur. Ceterarum vero suppressarum circumscriptonum nomina in Annuarium Pontificium referentur, mentione fatta de eorumdem unione cum dioecesi Viterbiensi. Novam dioecesim sub protectione ponimus beatissimae Virginis Mariae a populis appellatae « S. Maria della Quercia », in templo eiusdem nominis summa religione veneratae, quod Pontificio Seminario Regionali Viterbiensi adiacet; Patroni secundarii, ut dicuntur, dioecesis erunt : S. Rosa Viterbiensis, S. Lucia Filippini, S. Bonaventura a Balneoregio. Sedes dioecesis Urbs Viterbium erit. Episcopus, cognomine « Viterbiensis » vocabitur. Sacerdotes et clerici omnes exstinctarum dioecesium atque Abbatiae S. Martini censeantur dioecesi Viterbiensi incardinari. Cathedrale templum, Viterbiense erit; ceterarum vero suppressarum Ecclesiarum cathedralia tempia, iam concathedralium titulo decorabuntur, ne praeclara illorum memoria pereat. Similiter unica erunt Curia episcopalis, Coetus Consultorum, Canonicorum collegium, Seminarium, Consilium Pastorale, Consilium Presbyterale, Tribunal Ecclesiaticum, et institutum vel officium quodcumque Codice I. C. praescriptum. Cum territorio civitatum et paroeciarum dioecesium et Abbatiae, quas recensuimus, adnectantur dioecesi Viterbiensi etiam oratoria, domus et coemeteria paroecialia, piae fundationes, et alia quaecumque bona ecclesiastica simulque, si quae sint, iura quaelibet ad easdem paroecias vel ecclesias suppressarum Ecclesiarum spectantia. Episcopum autem sic ordinatae dioecesis Viterbiensis Venerabilem Fratrem Aloisium Boccadoro nominamus et renuntiamus, qui adhuc prudentia, studio, sollicitudine praestitit; cui profecto mandatum damus has Litteras ad exitum deducendi, cum necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis mittantur. Contrariis nihil obstantibus. Quae autem per has Litteras iussimus in perpetuum valeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri ottavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Laurus Governatori, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 9, pp. 906-907

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana